Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer030

Ebf. Albert von Riga vermittelt in einem Streit zwischen dem Bischof von Kurland und dem Deutschen Orden einerseits und einigen ihrer Vasallen andererseits um deren entzogenen Lehnsbesitz in Vredecuronia dahingehend, daß die Vasallen auf ihr Recht an den Gütern verzichten, aus Gnade jedoch einen Teil der Haken bzw. eine Ablösesumme in Geld zurückerhalten. Riga, 1258 Mai o.T.
rechtliche Auseinandersetzung Text nach A. Bauers Abschrift von der Ausfertigung (A).
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Albertus miseratione divina sancte Rigensis ecclesie archiepiscopus ac tocius Livonie, Estonie et Pruscie metropolitanus universis, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in filio Dei vivi. Cum inter venerabilem fratrem nostrum Curoniensem episcopum, magistrum et fratres domus Theutonicorum ex parte una et quosdam vasallos eorum, qui se possessione bonorum, que in Vredhecuronia possederant, ut dicebant, contra iuris ordinem spoliatos querelabantur, ex altera dissensionis materia verteretur, nobis propter bonum pacis et concordie interponentibus partes nostras sollicite talis inter ipsos de consensu et bona voluntate presentium compositio intercessit, quod dicti vasalli renuntiaverunt omni questioni et iuri, si quid in predictis bonis videbantur habere, et memorati episcopus, magister et fratres, licet de iure suo minime diffiderent, pietatis tamen motu ac nostre exhortationis intuitu prescriptis vasallis tertiam partem uncorum secundum numerum temporis illius, quo se spoliatos dixerant, contulerunt. Alberto vero militi ex parte episcopi et Iohanni dicto Kerchane Rechane ex parte magistri et fratrum ampliori gratia medietas est collata. Hiis itaque donationibus sepedictis vasallis factis talis est apposita condicio, quod donatorum uncorum secundum estimationem proborum virorum precio estimato apud memoratos episcopum, magistrum et fratres proprietas resideat ipsis vasallis uncos iure dimittere feodali vel pro eis refundere precium estimatum, quod precium magister et dicti fratres suis integraliter refuderunt. Homagium etiam, quod memoratus episcopus a suis pro hiis donationibus iam recepit, dum estimatum precium refuderit, exspirabit. Ne igitur, que compositione amicabili sunt decisa, in recidive contentionis scrupulum relabantur, ad perpetuam facti memoriam presens instrumentum super hoc confectum appensione sigilli nostri et eorum, qui presentes fuerant, fecimus communiri. Datum in Riga anno Domini MCCLVIII mense Maii.(?)
comment
pressureTextgrundlage ist A. Bauers Abschrift von A.