Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer007

Papst Gregor IX. weist Bf. [Hermann] von Leal und die Pröpste von Dorpat und Riga an, wegen gewaltsamer Okkupation von Land und Besitz und anderem an Bf. Balduin von Semgallen und den Neugetauften verübtem Unrecht Bf. Nikolaus von Riga persönlich, Meister und Ritter des Schwertbrüderordens und die Bürger Rigas durch Prokuratoren bis 1235 Sept. 8 vor den Papst zu laden, ferner selbst zu erscheinen und die in der Beilage genannten Personen als Zeugen vorzuladen. [Beilage:] Papst Gregor IX zitiert Bf. Nikolaus von Riga und genannte Ritter- und Priesterbrüder des Schwertbrüderordens persönlich, den Orden insgesamt und die Stadt Riga aber durch Prokuratoren vor sich, um sich auf eine Reihe von Anklagen hin zu verantworten, ferner genannte Geistliche, um Zeugnis in der Sache abzulegen. Perugia, 1234 Nov. 20
sonstige Urkunde Text derzeit nach H. Hildebrand, Livonica im Vaticanischen Archiv, Riga 1887, Nr. 20 u. 21, dort nach dem Register Gregors IX.
Überlieferung:
B: Kop.
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
[Gregorius etc.] .. episcopo Lealensi et .. Tarbatensi Lealensis diocesis et .. Rigensi prepositis. Ad nostrum noveritis audientiam pervenisse, quod venerabilis frater noster N[icolaus] episcopus Rigensis, .. magister et fratres militie Christi in Livonia et cives Rigenses calcata reverentia sedis apostolice, cui quilibet catholicus tenetur tamquam matri deferre, venerabili fratri nostro B[alduino] Semigalliensi episcopo, dum in partibus illis legationis officio fungeretur, in persona eius et sociorum suorum ac neophitis et aliis ecclesie Romane fidelibus non sine nostro contemptu dampna gravia et iniurias quamplurimas non sunt veriti irrogare, terras, possessiones et alia bona, que beati Petri iuris existunt, occupare per violentiam presumentes et alia committentes enormia, per que fidei negotium in predictis partibus plurimum impeditur. Super hiis igitur, que sub dissimulatione transire nequivimus, certificari volentes discretioni vestre per apostolica scripta districte precipiendo mandamus, quatinus eundem Rigensem episcopum, ut personaliter, et magistrum et fratres ac cives predictos, ut per procuratores idoneos usque ad festum nativitatis beate Marie primo venturum, quod eis pro peremptorio termino assignamus, compareant coram nobis responsuri super hiis, que continentur in cedula, quam vobis sub bulla nostra mittimus interclusam, auctoritate nostra sublato appellationis impedimento cogatis. Ut autem veritas nobis plenius patefiat, et vos ipsi in propriis personis ad presentiam nostram venire curetis et illos, quorum nomina in eadem cedula continentur, per censuram ecclesiasticam ad nos compellatis accedere, ut apud sedem apostolicam super premissis perhibeant testimonium veritati. Datum Perusii 12. kalendas Decembris pontificatus nostri anno octavo. [Beilage:] Super citatione personarum subscriptarum, de qua mentio fit superius. [1] Citamus personaliter Nicolaum Rigensem episcopum pro eo, quod in primo adventu venerabilis fratris nostri B[alduini] Semigalliensis [episcopi], tunc in minori officio constituti, domini O[thonis] cardinalis tunc in illis partibus apostolice sedis legati vices agentis, auctoritatem in partibus Livonie et peregrinorum curam auctoritate dicti legati sibi commissam subripuit, avertit ab ipso prelatos et peregrinos et silentium eidem indecenter imposuit auctoritatem memoratam sibi usurpans, prout humili ministro Livonice crucis se gerens, excommunicatos domini pape absolvens commutabat vota et cum irregularibus dispensabat, absque congnitione cause sententias, quas idem vicelegatus in rebelles promulgaverat, absolvendo et alias nulla fultus auctoritate apostolica disponendo. [2] Item quod, cum episcopus Semigallie vicelegationis sue tempore per quoddam arbitrium iniquum arbitrio extorto spricht. obsides de Curlandie provinciis ad ecclesiam Romanam pertinentes restituisset episcopo Rigensi, idem episcopus fratribus militie de Livonia et civibus Rigensibus unicuique parti tertiam partem obsidum et provinciarum dictarum presentavit et tertiam partem sibi retinuit representans ei[s]dem simili[ter] obsides de Semigallia et provincias, qui cives in Semigallia 70 mercatores et in Cu[r]landia ipsos 70 ex una parte et 56 ex altera episcopo Rigensi factum approbante, confirmante et per arbitrium 70 mercatoribus tertiam partem de Semigallia et de Curlandia sextam adiudicante infeoda[ve]runt. [...] [9] Item citamus universitatem fratrum militie de Livonie partibus [...] [10] [...] super eo, quod eodem tempore ab ipso vicelegato provincias Curlandie voluntarie conversas, ad manus ecclesie memorate per eundem vicelegatum receptas occasione cuiusdam iniqui arbitrii sibi contra iustitiam usurpa[ve]runt cum earundem provinciarum obsidibus, postmodum ipso recedente ad curiam Romanam expeditionem per easdem provincias promoventes, ipsas depopulati sunt incendiis mediantibus et homicidiis et tandem sue libertatis, scilicet Curlandie neophitorum, litteras eorundem fratrum necnon et prelatorum de partibus Livonie sigillis roboratas et confirmatas a domino papa rapuerunt redigentes earundem provinciarum neophitos in servitutem, scandalum gravissimum tam neophitis aliis conversis quam convertendis paganis generantes. [...] [13] Item cum ad mandatum apostolicum Vironiam, Gervam et Curlandiam eidem episcopo, tunc temporis legato, voluntarie restituissent, iidem fratres terras easdem postmodum impugna[ve]runt in ecclesie memorate preiudicium et oppressionem neophitorum Gerve et Vironie [...] [23] Item super eo, quod cum domino N[icolao], qui se gerit pro episcopo Rigensi, et civibus Rigensibus contra ecclesiam conspirantes 71%LXXI B laut H. Hildebrand. Vgl. die Zahlenangaben oben sub [2], wo von 70 Kaufleuten, und Erg. 188 von 1232 Febr. 16, wo von derzeit 71 Kaufleuten die Rede ist ex una parte et 56 ex altera mercatores in Semigallia et Curlandia infeodaverunt, residuum terrarum sibi vendicando cum predictis conspiratoribus, episcopo Semigalliensi vel ecclesie sue non solum passum pedis relinquendo nec etiam vassallis a suis predecessoribus institutis. [...] [29] Item super eo, quod, cum Sackala, Vaigele, Moghe, Normerunde Normegunde, Alempoisio, Silia Selonia. Ist aber vermutlich eher Osilia zu ergänzen., Semigallia et Curlandia et omnes alie provincie in partibus Livonie, que per predicationem vel per peregrinationem ad fidem sunt converse, ad ecclesiam Romanam de iure pertineant et ipsi fratres provincias easdem, aliquas pro parte, aliquas totaliter, in preiudicium ecclesie Romane dicantur de facto possidere, die assignato compareant audituri sententiam super ipsis provinciis et ita muniti veniant instrumentis, testibus vel rationibus, quod si quid habent iuris in premissis, quod suum est, valeant obtinere per sententiam, similiter et de terris in posterum convertendis. [...] [31] Item super eo, quod super provincias de partibus Livonie et Estonie elegerunt dominos temporales, obtinentes litteras ab uno ipsorum, [eo]dem duce Saxonie, qu[od]%qui B laut H. Hildebrand omnes fratrum ipsorum possessiones cum omni iure sibi debent perpetuo remanere, super episcopos, ecclesias et neophitos, quantum in eis erat, iugum servitutis induxerunt. [32] Item super eo, quod quandocunque convertuntur pagani in partibus memoratis, ius decimarum opprimentes pactum ineunt cum neophitis de dando eis censum perpetuo, super decimarum iure eosdem in perpetuum absolventes. [33] Item quod paganos de Bandowe de facto sibi subiectos minime permittunt baptizari, ne consequenter subiciantur ecclesie et censu, quem ab ipsis percipiunt, priventur, non obstante, quod per episcopum Semigallensem, tunc temporis vicelegatum, ad fidem catholicam recepti sunt et ecclesie Romane subiecti. [34] Item quod non permiserunt, ut pagani de aliquibus Curlandie provinciis, qui baptismum requirebant, ab episcopo Semigallensi, tunc temporis vicelegato, baptizarentur, ut libere possent eos possidere. [35] Item quod nuntios paganorum frequenter ad curiam venire volentium, ut intercedente pacto de libertate habenda fidem reciperent christianam, ne procederent pluries impediverunt dicentes eisdem, quod adeo bonam fidem eis dare possunt sicut papa, unde aliquando, cum ad id Gotlandiam usque pervenissent, reverti cogebantur. [...] [42] [...] Restituant nichilominus litteras domino pape, quas idem episcopus, tunc temporis vicelegatus, sigillo suo, prelatorum de Livonia et ipsorum fratrum Curonibus contulerat roboratas, quibus iidem fratres ipsos Curones in scandalum tam paganorum quam neophitorum et fidei detrimentum per expeditionis sue violentiam non absque sanguinis innocentis effusione multiplici spoliarunt.. [...](?)
comment
pressureNachdem Balduins Politik in der Schlacht auf dem Revaler Domberg im Aug. oder Sept. 1233 als dem Kulminationspunkt innerlivländischer Zwietracht und Gewalt gescheitert war, wendete sich das Blatt zugunsten seiner Gegner. Papst Gregor IX. entzog Balduin 1234 Febr. 9 die Legation in den baltischen Landen (H. Hildebrand, Livonica im Vaticanischen Archiv Nr. 18 u. 19, PUB 1,1 Nr. 106; Sen={a}s Latv. v={e}st. avoti 1 Nr. 195 u. 196), welche Nachricht ihn jedoch wohl erst im Mai 1234 erreichte (vgl. Bauer 9 u. Erg. 189, beide noch als Legat ausgestellt). Daraufhin reiste Balduin nach Rom, um sich vor dem Papst zu rechtfertigen und neue Beschwerden gegen die unter obigem Datum Vorgeladenen vorzubringen. In Viterbo kam es im Herbst 1235 tatsächlich zum Prozeß, der im Februar 1236 endete, ohne daß wir etwas über die Behandlung der Kurland und Semgallen betreffenden Klagepunkte erfahren (vgl. LUB 1 Nr. 145). Man kann nur vermuten, daß sich die erhobenen Vorwürfe im Verlauf der Befragung nicht als stichhaltig genug erwiesen, da Balduin schließlich für sich persönlich die Konsequenz ziehen mußte, auch dem semgallischen Bischofsamt zu entsagen. Alberich von Trois Fontaines berichtet in seiner Chronik sub 1236: {\am Episcopus Balduinus Semigallensis episcopatum suum in manus domni pape reddidit, ita quod possit facere benedictiones et ordines.} (Chronica Albrici monachi Trium Fontium, hrsg. v. Paul Scheffer-Boichorst, in: MGH SS 23, Hannover 1874, S. 631-950, hier S. 940). Text derzeit nach H. Hildebrand, Livonica im Vaticanischen Archiv Nr. 20 u. 21. Die lange Liste der in der Beilage aufgeführten Anklagepunkte wird hier nur im Auszug wiedergegeben, soweit sie die kurländischen Verhältnisse betrifft. Auch längere ausgelassene Textpassagen sind nur mit [...] gekennzeichnet.