Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer027a

Ebf. Albert von Riga, Propst Hermann und das Domkapitel von Riga und Eberhard [von Sayn], Deutschmeister und Vizehochmeister in Livland, teilen Semgallen in drei Teile, von denen der Erzbischof, das Domkapitel und der Deutsche Orden je ein Teil mit dem Zehnten, dem Patronatsrecht und allem weltlichen Recht und Einkommen erhält. [Riga], 1254 Apr. o.T.
Teilungsurkunde Text derzeit nach Sen={a}s Latvijas v={e}stures avoti Lfg. 2, Riga 1940, Nr. 388, dort nach der Ausfertigung.
Überlieferung:
A: Ausf.
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Albertus miseratione divina archiepiscopus Livonie, Estonie et Prutie ac Rigensis ecclesie, Hermannus prepositus et capitulum Rigense et Everardus preceptor Alemannie, summi magistri domus Theutonice in Livonia vices gerens omnibus presentem paginam inspecturis in Christo Ihesu gaudium et salutem. Litteras domini pape super donatione et divisione Semigallie nobis datas habito discretorum consilio concorditer prosequentes invocata sancti spiritus gratia oratione premissa per sortes in tres partes Semigalliam divisimus sub hac forma: Sillene Syrene. et Sagera cum suis terminis ad Rigensem archiepiscopum, Dubene et Sparnene ad Rigense capitulum, Tervethene et Dubelene ad fratres domus Theutonicorum cum decimis et iure patronatus ecclesiarum et omni iure et emolumento temporali perpetuo pertinebit exceptis iuribus, que non possunt nisi per archiepiscopum vel archidiaconum exerceri. Si vero aliquas hereditates in parte alicuius nostrum venales fieri contigerit, has nullus ex nobis in preiudicium alterius sibi nec emptionis aut alicuius alterius usurpationis titulo vendicabit. Acta sunt hec anno Domini M+oCC+oLIIII+o mense Aprili pontificatus nostri anno primo. Huius rei testes sunt hii, quorum sigilla inferius sunt appensa: Gerardus comes Holtsatie, Otto miles de Barmestede, frater Albertus gordianus gardianus sic in der Urkunde oder nur im Druck? prüfen fratrum minorum, frater Arnoldus prior fratrum predicatorum, Hermannus prepositus Rigensis et alii quam plures clerici et layci. Ut autem hec omnia inconvulsa permaneant et firma, presentem paginam sigilli nostri appensione una cum sigillo magistri Everardi preceptoris Alemannie, qui eo tempore vices summi magistri domus Theutonicorum gerebat in Livonia, duximus confirmandam.
comment
pressureZur Teilung Semgallens im Jahr 1254 vgl. A. Bauer, Semgallen und Upmale in frühgeschichtl. Zeit, in: Ostbaltische Frühzeit Bd. 1, Leipzig 1939, hier insb. S. 318 u. 326-329. Urkundentext derzeit nach Sen={a}s Latv. v={e}st. avoti 2 Nr. 388.