Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer018

Bf. Heinrich von Kurland beurkundet die vollzogene Teilung der Burg Memel zwischen sich und dem Deutschen Orden, die gemeinsame Gründung einer Stadt und deren Ausstattung mit Land. Memel, 1254 Feb. 8
Teilungsurkunde Deutscher Urkundentext nach A. Bauers Abschrift von Übersetzung des 14. Jahrhunderts (Goldinger Kopialbuch) (D).
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: GStAPK, XX. HA, Perg.-Urk. L.S. Schiebl. 52 Nr. 4
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
[ aus A: ] Universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, frater Henricus ordinis fratrum minorum Dei gratia Curoniensis episcopus salutem in filio Dei vivi. Ea, que geruntur in tempore, ne per temporis volubilitatem a labili hominum defluant memoria, vivaci scripto commendare necesse est, et a nullo posterorum poterunt variari. Noverint igitur universi, quod, cum nos una cum dilectis nobis in Christo fratribus domus Theutonicorum decerneremus castrum inter Mimelam et Dangam ad honorem salvatoris edificandum et inter alias conditiones arbitraremur predictum castrum post completum annum sorte dividendum, in partem nostram cessit pars castri Mimele vicinior et Dange secundum signa, que facta sunt presentibus viris providis et discretis
et si pars, que in partem nostram cessit, nobis nimis stricta forte videbitur, licitum erit nobis in Mimela sine impedimento vie, quicquid voluerimus et potuerimus, edificare. In partem vero fratrum cessit media pars, que se extendit a porta viciniore ponti ultra fossata et attingit usque ad Mimelam. Tercia autem pars a predicta porta usque ultra fossata se extendit iuxta Dangam secundum signa, que facta sunt, que similiter in partem cessit eorum et ipsis similiter licitum erit in parte sua in Mimelam sine impedimento vie, quicquid voluerint et potuerint, edificare. Sciendum eciam, quod pons communis erit, et, si in loco, ubi ad presens constructus est, remanserit, vel si plures pontes in Danga construi contigerit, tam idem pons quam alii sic construentur, ut naves ascendentes vel descendentes minime impediantur. Preterea habito consilio visum fuit nobis et sepedictis fratribus, quod propter artitudinem loci et fundum paludosum non possemus in loco predicto, sicut erat expediens, lapidibus edificare, unde aream necessitati nostre et fratrum congruentem elegimus in eminenciori et arciori loco inter Dangam et Mimelam versus mare non longe a castro primitus edificato, quam cum in tres partes fratres dividerent, in partem nostram cessit per electionem pars, que se extendit secus Mimelam versus mare secundum signa, que posita sunt ibidem. In partem vero fratrum cesserunt partes due, que se extendunt a predictis signis usque ad Dangam et Mimelam et similiter versus mare. Nobis quoque in nostra parte et fratribus in ipsorum parte licebit absque impedimento vie secus Mimelam, quicquid voluerimus et potuerimus, edificare. Ceterum si nos contenti fuerimus de eodem loco, qui in partem nostram per electionem cessit, ad edificandum ecclesiam nostram maiorem et nostram curiam et curias canonicorum, contenti erunt et fratres de area, que in partem eorum cessit, salvo illo articulo, qui in alia littera continetur de curiis canonicorum et ecclesia edificanda. Item civitatem duximus limitandam communi consilio et consensu ab extremo fossato castri primitus edificati secus Mimelam et Dangam usque ad finem castrorum exercitus Lettowiorum et Sambitarum, que fixerant in obsidione castri primitus edificati inclusive preter areas, quas nos et fratres inter nos divisimus superius memoratas, nisi eosdem terminos civitatis de communi consilio duxerimus ampliandos vel minuendos. Notandum etiam, quod nos predicte civitati pro pascuis et agris communi consensu terminos assignavimus a loco, ubi Danga et Mimela confluunt, et se extendunt per ascensum Mimele usque ad rivum de Sarde et per ascensum eiusdem rivi usque ad silvam vicinam, et descendunt secus eandem silvam usque prope Dangam, et sic ascendunt sub scopulis collium prope Dangam usque ad pirum et irriguum piro contiguum, et ibidem transeunt Dangam usque ad siccam arborem prope Mutinam, et ab eadem sicca arbore per arbores signatas usque ad parvulum stagnum, et ab eodem stagno usque ad colles sabuli iuxta mare, et a mari usque ad Mimelam, et per ascensum Mimele usque ad limites civitatis. Si vero contigerit nos vel fratres infra terminos civitati assignatos hortos, horrea, pomeria vel alia necessaria construere, hoc cives predicte civitatis minime poterunt impedire hoc adiecto, quod si areas aliquas pro huiusmodi fratres acceperint, nos areas alibi accipiemus pro medietate minores pro suo modulo equivalentes nostris usibus competentes. In huius itaque rei perhennem memoriam, ne qua super premissis in posterum questio vel ambiguitas oriatur, presentem paginam super hiis conscriptam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Acta sunt hec in castro Mimelburch primitus edificato anno Domini M+oCC+oLIII+o VI+o idus Februarii presentibus et mediantibus fratre Bernhardo commendatore, fratre Henrico sacerdote, fratre Henrico marscalco, fratre Henrico commendatore de Goldingen, fratre Sygebodone, fratre Volperto Curonie advocatis, fratre Conrado nostro capellano de ordine fratrum minorum, Iacobo vassallo nostro et quampluribus aliis providis et discretis. Datum anno die prescriptis.
comment
pressureZur Datierung in das Jahr 1254 vgl. die Anmerkung oben sub Bauer 17. Dem deutschen Editionstext liegt A. Bauers Abschrift aus dem Goldinger Kopialbuch (D) zu Grunde. Alle Namensvarianten, die die spätere deutsche Übersetzung (E) im Vergleich zu A. Bauers Abschrift bietet, sind angegeben. Sonstige Abweichungen sind nur verzeichnet, soweit sie erheblich erschienen.