Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer193

Arnold von Brinken, Propst, Johannes Puster, Dekan und das ganze Domkapitel von Riga quittieren Johannes Tirgarth, Bf. von Kurland, über den Empfang der gesamten Kaufsumme von 6037 1/2 neuen Mark Rigisch für das Schloß Dondanghen[{\em Dondangen 45 km onö Windau}] und die Marken Dondanghen und Targule[{\em Tergeln 9 km sö der Windaumündung}] mit ihren namentlich aufgeführten Gütern, Dörfern und Besitzungen. Riga, 1439 Febr. 18
sonstige Urkunde (Quittung) Gedruckt Liv-, Est- und Kurländisches Urkundenbuch Bd. 9 Nr. 423 nach der Ausfertigung.
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Nos Arnoldus de Brinken prepositus, Johannes Puster decanus ceterique canonici et capitulum sancte Rigensis ecclesie tenore presencium notum facimus universis, quod sicut pridem de anno Domini millesimoquadringentesimotricesimoquarto feria tercia post festum Epyphanie Domini proxima ad evellendum et sedandum nonullas graves et formidabiles questiones inter nos ex una ac ecclesiam Curoniensem de et super edificacione castri Dondanghen ac duabus marchiis, Dondanghen videlicet et Targule, cum singulis suis bonis, villis, possessionibus, proprietatibus, territoriis, metis, limitibus ac pertinenciis, videlicet villis Gavesen, Czirspim, Ilsen, Suden,,Anstraben, Patzen, Walpenen, Sommern, Sosterve, Cantimas, Sebdanghen, Calten, Navigen, Videlen, Munien, Navighen, Asen, Oesten, Antzen prope flumen Irwam minorem situata, Barszebeke, Domesznes, minore Irwa, Sickeragke, terra et villis Targele et Colen ac nonnullis aliis villis et curiis in eisdem terris sive marchiis Dondanghen et Targule situatis et presertim curiis Gaylim, Prekesadden et Preczemes ac filiorum eius, fenicidiis Vulvelangh et Trampeken ac aliis in Curonia constitutis et eorum occupatione ex altera partibus dudum subortas et suscitatas ac tandem coram diversis iudicibus in curia Romana et extra diu agitatas et novissime coram reverendissimo in Cristo patre domino Johanne sancte Romane ecclesie cardinali sancti Sixti volgariter nuncupato pendentes, ad cuius exhortacionem paternam demum pacis auctore cooperante per medium bonorum virorum mediatorum cum reverendo in Cristo patre et domino Johanne Tirgarth dicte ecclesie Curoniensis episcopo et suo capitulo, consensu et voluntate reverendissimi in Cristo patris et domini nostri domini Henninghi prefate sancte Rigensis ecclesie archiepiscopi specialiter accedentibus, titulo vendicionis et empcionis ex utraque parte in unum convenimus, ita videlicet, quod idem reverendus pater dominus Johannes episcopus suo ac dicte sue Curoniensis ecclesie nominibus pro dictis castro ac duabus marchiis cum suis, ut premittitur, villis, possessionibus, proprietatibus, curiis, territoriis, fenicidiis, silvis, nemoribus ac iuribus, iusticiis et pertinenciis universis ad nos spectantibus et pertinentibus nobis ac dicte Rigensi ecclesie sex mille ac trigintaseptem cum dimidia novas marchas Rigenses in certis assignatis terminis solvere deberet pariter et expagare, prout in certis litteris autenticis desuper confectis lacius continetur, quam quidem totalem summam sex milium ac trigintasemptem cum dimidia novarum marcharum Rigensium nos Arnoldus prepositus, Johannes decanus ac canonici et capitulum predicti in eisdem assignatis terminis nomine prelibati domini Johannis episcopi et sue ecclesie Curoniensis presencium tenore recognoscimus publice et confitemur in prompta ac numerata pecunia manu[a]liter recepisse et habuisse. Idcirco memoratum reverendum patrem dominum Johannem episcopum suosque successores ac ipsam ecclesiam Curoniensem de huiusmodi totali summa sex milium ac trigintasemptem cum dimidia novarum marcharum Rigensium per nos occasione castri et bonorum predictorum plenarie, ut premittitur, habita et recepta omnibus melioribus modo, via, causa, iure et forma, quibus melius et efficacius possumus et debemus, ex certa sciencia quitamus, liberamus et absolvimus ac quitos, liberatos et absolutos pronunciamus solempniter per presentes eisdemque finem, quitacionem, liberacionem et absolucionem facimus et concedimus ac pactum perpetuum de ulterius summam huiusmodi ab eisdem non petendo, renunciantes insuper pretextu predictorum castri et bonorum per nos, ut premittitur, venditorum omni iuris actioni et exceptioni canonici et civilis, auxilii, doli, metus predicte totalis summe non numerate, non habite seu non recepte et aliis iuribus quibuscunque. Et si que littere, scripture, instrumenta, privilegia seu alia documenta desuper data aut confecta reperta fuerint, illas et illa ex certa sciencia cassamus, irritamus et annullamus nulliusque roboris esse volumus vel momenti, litteras tamen, processus, instrumenta, scripturas et privilegia, in quibus alia bona, res, proprietates extra Curoniam ad ipsam Rigensem ecclesiam pertinentes et spectantes, pertinencia aut spectancia aut alias ipsam quomodolibet concernentes et concernencia inserta sunt, illas et illa litteras, iura et privilegia, quoad huiusmodi bona non vendita, in suo robore inviolabiliter permanere. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras nostras exinde fieri ac per Laurencium notarium publicum infrascriptum subscribi et publicari mandavimus nostrique capituli ac prelibati reverendissimi patris domini nostri Henninghi archiepiscopi, ut plenius suus consensus ad hoc accessisse appareat, sigillorum fecimus appensione communiri. Datum et actum apud dictam ecclesiam Rigensem anno a nativitate Domini millesimoquadringentesimotricesimonono, indiccione secunda, die vero Mercurii cinerum, decimaoctava mensis Februarii, hora vesperorum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Cristo patris domini nostri Eugenii pape IIII+{ti} anno octavo, presentibus ibidem discretis viris dominis Marco Stormhovell et Conrado de Brinken vicariis perpetuis in dicta Rigensi ecclesia, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. [Loco signi notarii] Et ego Laurencius Werner, clericus Culmensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, quia premissis recognicioni et confessioni necnon quitacioni, liberacioni et absolucioni, renunciacioni cassacionis et annullacionis, pronunciacioni litterarum, instrumentorum, processuum, scripturarum, iurium et privilegiorum aliorum in litteris, processibus et privilegiis dictorum castri et bonorum, ut premittitur, venditorum, insertorum et extra Curoniam constitutorum in sui inviolabilis roboris reservacione omnibusque aliis et singulis, dum sic, ut premittitur, fierent et agerentur, una cum prenominatis testibus presens fui eaque sic fieri vidi et audivi, ideo presentes recognicionis et quitacionis litteras de mandato dictorum dominorum prepositi, decani et capituli ecclesie Rigensis manu propria scripsi et exinde confeci signoque et nomine meis solitis et consuetis una cum appensione ipsius capituli ac reverendissimi patris domini Henninghi archiepiscopi sigillorum consignavi et roboravi vocatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.
comment
pressureFür einen neueren Textabdruck s. LUB 9 Nr. 423.