Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer170

OM. Cisse von dem Rutenberg belehnt Hermann Tolcke und seine Erben mit 14 Haken in den Distrikten Kandau und Talsen, die dem verstorbenen Marquard Stekemesse gehörten, zu Lehngutsrecht, jedoch unter der Bedingung, daß Hermann dessen hinterbliebene Tochter Barbara zur Ehefrau nimmt. Riga, 1424 Nov. 11
Lehnsurkunde Text derzeit nach A. Bauers Abschrift von Kopie des 17. Jahrhunderts (B).
Überlieferung:
aus B: Kop., 17. Jh
Material: Pap.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 6999, Fb. 31: Brfl. Stenden, Akte 23
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Nos frater Cise de Rutenbergh magister Teutonici ordinis per Livoniam notum testatumque facimus hisce literis, quod consensu senestrorum seniorum nostrorum commendatorum Hermanno Tolcke eiusque veris heredibus in feudum contulerimus prout damus et concedimus quatuordecim uncos in districtibus Candaviensi et Talsensi sitos, qui quondam ad defunctum Marquardum Steckemeszer pertinuerunt et illi a nostro ordine concessi fuerunt, cum omnibus commoditatibus et appertinentiis nominatis vel nominandis vel minimis vel magnis, sicuti eosdem predictus Marquardus ab antiquo possedit et quas commoditates et utilitates prefatus Hermannus Tolcke eiusque veri heredes ex illis fundis habere et lucrari possint nullis exceptis, ad quas ius habere queant, Hermannus prenominatus eiusque veri heredes possideant, utantur, fruantur iure feudali in perpetuum attamen sub hac singulari conditione expressa, ut Henmannus Tolcke defuncti Marquardi filiam nomine Barbaram, qua relicta est dotemque et sustentationem suam in bonis illis habet, iuxta provincie ius et consuetudinem, cum ad nubiles annos pervenerit, super istis bonis in uxorem ducat, uti inter Hermanno Hermannum et virginis amicos convenit
quod si impedimentum aliquod intervenerit, quominus hoc matrimonium adimpleri possit, quomodocumque id acciderit nihilominus virgo dotem et advitalitatem in bonis illis retinebit iuxta consuetudinem et iura huius provinciae et Hermannus Tolcke eiusque veri heredes ius feudi hereditarii ad predictos quatuordecim uncos retinebunt illosque possidebunt, utentur, fruentur pacifice quiete iure feudali suprascripto modo in perpetuum. In testimonium veritatis sigillum nostrum hisce literis appendi iussimus. Date Rige post Dei nativitatem millesimoquadringentesimovigesimoquarto anno die sancti Martini episcopi et confessoris.(?)