Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer141

OM. Wennemar von Brüggenei belehnt Marquard Stekemesse und seine Erben mit einem Acker von 160 Lofstellen vor der Burg Kandau (in marchia opidi ante castrum), einem Landstück an der Abau, Heuschlägen bei den Dörfern Rindseln und Adsirn, in Vistesemmen, in Agmen, bei Vitzehden und bei Klein-Uskamen, ferner mit einem Landstück von 40 Lofstellen vor der Burg Talsen, Heuschlägen bei Andumen, Eytoten und dem Dorf Zelsen, sowie mit einer Riege vor der Burg Kandau, alles zu Lehngutsrecht. Kandau, 1397 Aug. 5
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 37; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 37
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Tenore presencium liqueat presentibus et futuris, quod nos frater Wennemarus de Brugghenoye magister fratrum hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitane per Lyuoniam de nostrorum consilio ac consensu compreceptorum dedimus presentibusque damus et conferimus in pheodum Marquardo Stekemes suisque veris heredibus presencium ostensoribus primo in marchia opidi ante castrum Candowe agrum seu pecias terre, super quem vel quas centum et sexaginta lopa seminum poterint seminari, item unam peciam terre apud pratum cuiusdam Cristiani sitam supra flumen Abbowe, ubi quidam lacus reperitur fossus, ab eodem lacu ulterius de lacu ad lacum transeundo usque ad dictum flumen Abbowe, ubi iterum extat lacus, item unum fenicidium de quator baculis feni apud villam Rinsen situm, item unum fenicidium de septem baculis apud villam Assensirn, item unum fenicidium de quindecim baculis in quodam loco dicto Vistesemmen, item unum fenicidium de decem baculis in loco dicto Agmen, item decem baculos feni in quodam combusto rubo versus Veczele, item octo baculos feni in quodam alio combusto rubo versus Vistesemmen, item unum fenicidium de sex baculis apud minorem Vskamen, preterea in marchia opidi ante castrum Talsen quasdam pecias terre quadraginta lopa seminum continere seu recipere potentes, item unum fenicidium de decem baculis in quodam loco vulgariter dicto tho deme Andemen broke, item unum fenicidium de tribus baculis retro Eytoten situm, item unum fenicidium retro villam Zelsen de quatuor baculis feni, predictas pecias terre seu agros et fenicidia, quas, quos et que tempore date presencium prefatus Marquardus noscitur possidere, sibi et suis heredibus cum omnibus iuribus, proprietatibus, utilitatibus ac fructibus suis universis et singulis et cum hoc quoddam horreum, ene rye vulgariter dictum, ante dictum castrum Candowe lacubus circumsignatum et aram eiusdem horrei, iure pheodali dictos agros, terram et fenicidia una cum horreo prescripto perpetuis temporibus habendo ac libere possidendo. In cuius rei testimonium ac perpetuam firmitatem sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in castro Candowe prefato anno Domini millesimotrecentesimononagesimoseptimo proxima die dominica ante festum beati Laurencii martiris.