Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer139

OM. Wennemar von Brüggenei belehnt Heinrich Valkenhagen (Falckenhagen) und seine Erben mit einem Hagen bei dem Schloß Durben zu Lehngutsrecht. Aus besonderer Gnade des Ordensmeisters und Meinhard von Eversteins, des Komturs von Goldingen, soll Heinrich zeitlebens wie die Diener des Komturs wollene und leinene Kleider erhalten. Hasenpoth, 1397 Aug. 1
Lehnsurkunde Text nach A. Bauers Abschrift von moderner Abschrift (B).
Überlieferung:
aus B: Abschrift Reckes
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Tenore presentium liqueat presentibus et futuris, quod nos frater Wennemarus de Brugghenoye magister fratrum domus Ierosolimitane Theutonicorum beate virginis per Livoniam de nostrorum voluntate conpreceptorum dedimus et concessimus presentibusque damus et concedimus Henrico Valkenhagen suisque veris ac legitimis heredibus presentium exhibitoribus quandam indaginem inter domini commendatoris de Goldinghe et cuiusdam Wynrici communiter in hac provincia de Durben nuncupati indagines apud castrum Durben sitam sepe circumductam et ad longitudinem indaginis memorati commendatoris se extendentem cum omnibus pertinentiis, utilitatibus ac fructibus suis iure pheodali perpetuis temporibus libera possidendam. De speciali etiam gracia nostra ac domini Meynardi de Everstein commendatoris in Goldinghe volumus et tenore presentium ordinamus, quod dicto Henrico Valkenhagen, sue persone duntaxat, interim quod vixeret, vestimenta lanea et linea per omnia consimiliter prout famulis commendatoris de Goldinghe pro tempore exsistentis per eundem commendatorem singulis temporibus solitis ministrentur. In cuius rei firmitatem sigillum nostrum presentibus est appensum. Anno Domini millesimotrecentesimo[nonagesimo]septimo ipso die beati Petri ad vincula in castro ordinis nostri Hasenpote dicto in Curonia.
comment
pressureDer Text basiert auf A. Bauers Abschrift von B.