Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer135

OM. Wennemar von Brüggenei belehnt Winricus von Durben und seine Erben mit dem Land Wirpen in beschriebenen Grenzen zu Lehngutsrecht. Goldingen, 1392 Juni 24
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 35
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis presencia visuris seu audituris frater Wenemarus de Bru^oggheno^oye magister [fratrum] domus Theutonicorum Ierosolimitane per Lyuoniam salutem in Domino sempiternam. In presentibus publice profitemur, quod nos cum scitu, consilio et consensu nostrorum conpreceptorum contulimus in feodum Wynrico de Durben suisque veris heredibus presencium ostensoribus terram, que Virpene dicitur, prout iacet et in infrascriptis limitacionibus continetur: primo incipiendo ab eo loco, ubi rivulus Vdera rivum Wartaye influit, et ab eodem loco rivulum Vdera ascendendo usque ad crucem, a qua cruce ulterius de cruce ad crucem usque ad rivulum Byrxstele, hunc rivulum descendendo usque in rivulum Wartaye, et rivulum Wartaye ascendendo, quo ad usque reditur ad primum locum, a quo inceptum fuit, videlicet, ubi rivulus Vdera cadit in rivum Wartaye antedictum, cum omnibus iuribus, fructibus, libertatibus, comodis, utilitatibus, usibus et pertinenciis quibuscumque, agris scilicet cultis et incultis, pratis, pascuis, fenicidiis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, lignis, lignaturis, arboribus melligeris, mericis, venacionibus, aucupiciis, paludibus, aquis, aquarum decursibus, stangnis et piscaturis, iure feodali in perpetuum libere possidendam. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in castro nostro Goldinghen anno Domini millesimotricentesimononagesimosecundo ipso die sancti Iohannis baptiste et precursoris Domini.