Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer134

OM. Wennemar von Brüggenei belehnt die Brüder Jakob und Philipp gen. Riins und ihre Erben mit 2 Haken Landes und einem Heuschlag in beschriebenen Grenzen zu Lehngutsrecht. Goldingen, 1392 Juni 23
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Marburg, Hess. StaatsA., Sammelstelle für baltendeutsches Kulturgut, Archiv Posen, Brfl. Groß-Iwanden (13 Perg.-Urkunden)
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis presencia visuris seu audituris frater Wenemarus de Bru^oggheno^oye magister fratrum domus sancte Marie Theutonicorum Ierosolomitane per Lyuoniam salutem in Domino sempiternam. In presentibus publice profitemur, quod nos cum consilio et consensu nostrorum conpreceptorum contulimus in feodum Iacobo et Philippo fratribus dictis Riins eorumque veris heredibus presencium ostensoribus duos uncos terre, quorum limitacio sequitur in hunc modum: primo videlicet incipiendo in via, que ducit de Goldinghen ad Alswanghen, ubi lapis iacet cruce signatus
ab illo lapide unam semitam sequendo usque ad viam, que ducit de Goldinghen ad Edzen
hanc viam sequendo usque ad lapidem cruce signatum
a quo lapide reascendendo de lapide ad lapidem usque ad viam ad Kemalen ducentem, ubi eciam lapis iacet cruce signatus
ab hoc lapide ascendendo usque ad priorem lapidem, a quo limitacio fuit incepta. Item unum fenicidium, cuius limitacio hec est: incipiendo a quodam lapide cruce signato et ab eodem ulterius procedendo usque ad unum fontem, de quo humectum quoddam habet exordium
illud humectum sequendo usque in rivum Wale
rivum Wale sequendo usque ad humectum Swentale, ubi lapis est cruce signatus
ab illo lapide reascendendo usque ad lapidem primum, a quo limitacio fuit incepta
cum omnibus iuribus, fructibus, utilitatibus, libertatibus, comodis, usibus et pertinenciis quibuscumque, agris scilicet cultis et incultis, pratis, pascuis, fenicidiis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, lignis, lignaturis, arboribus melligeris, mericis, venacionibus, aucupiciis, paludibus, aquis, stagnis et piscaturis iure feodali in perpetuum libere possidendos. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in castro nostro Goldinghen anno Domini millesimotricentesimononagesimosecundo in vigilia sancti Iohannis baptiste et precursoris Domini. (?)