Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer128

OM. Wennemar von Brüggenei belehnt Winricus von Rummel und seine Erben mit einem Stück Landes in beschriebenen Grenzen [im Gebiet von Groß-Duppeln] zu Lehngutsrecht. Riga, 1390 Jan. 5
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Marburg, Hess. StaatsA., Best. 701: Kurl. Ritterschaft, XIV 4: Brfl. Zierau (unsortierter Karton, darin in runder Schachtel)
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis presencia visuris seu audituris frater Wenemarus de Bru^ogghenoy^oe magister fratrum hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierusolomitani per Lyuoniam salutem in Domino sempiternam. In presentibus publice profitemur, quod nos cum consilio et consensu fratrum nostrorum discretorum Wynrico de Rumele suisque veris heredibus presencium exhibitoribus quandam partem terre sub infrascriptis limitacionibus contentam, primo videlicet incipiendo in influxu rivulorum Lyndal et Dupplen, rivulum Dupplen ascendendo usque ad crucem lapideam, ab hac cruce ulterius per cruces eundo usque ad quercum cruce signatam, ab illa quercu ulterius de cruce ad crucem procedendo usque ad humectum, quod est limitacio plebani, illud humectum descendendo usque ad paludem cruce signatam, transeundo ulterius de cruce ad crucem per illam paludem usque ad prenotatum rivulum Lyndal, cum omnibus suis pertinenciis, iuribus, fructibus et libertatibus quibuscumque contulimus iure pheodali perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Righe anno Domini millesimotricentesimononagesimo in vigilia epyphanie Domini.