Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer122

OM. Robin von Eltz belehnt Hermann Rummel und seine Erben mit 4 Haken Landes im Distrikt Talsen bei dem Dorf Normesen in beschriebenen Grenzen und mit 1 Haken Landes in Ukenpe zu Lehngutsrecht. Talsen, 1387 Okt. 14
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 28; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 29
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis presens scriptum visuris et audituris frater Robin de Eltz magister ordinis Teuthonici per Liuoniam salutem in Domino sempiternam. Presentibus publice profitemur, quod nos cum consilio et consensu fratrum nostrorum discretorum contulimus in pheodum Hermanno Rummel suisque veris heredibus ostensoribus presencium quatuor uncos terre sitos in districtu Talsen iuxta villam Normesen, quorum limitacio est ista: primo incipiendo a rivo dicto Spilwe, ubi est fovea, a qua eundem rivum ascendendo usque ad foveam, ab hinc eundo de fovea ad foveam usque ad viam ducentem ad Normesen willam, ubi fovea est, trans eandem viam eundo, ubi fovea est, ab hinc eundo usque ad humectum, ubi est fovea, eundo ultra de fovea ad foveam usque ad viam ad Rigam ducentem, ubi fovea est, eandem viam sequendo et tunc trans eam eundo penes foveam, ab hinc eundo de fovea ad foveam usque ad humectum, ubi fovea est, illud humectum sequendo modicum et tunc penes foveam trans humectum eundo usque ad quercum cruce signatam, item eundo de fovea ad foveam usque ad rivum Dursuppenbeke dictum, ubi fovea est, a qua a dextris eundo de fovea ad foveam iuxta limitacionem Iohannis Egel usque ad primam foveam, ubi limitacio incipit supradicta, cum omnibus suis utilitatibus, adiacenciis, pertinenciis, iuribus et libertatibus, scilicet agris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, paludibus et arboribus melliferis, in perpetuum libere iure pheodali possidendos
item unum uncum terre in Vkenpe Utenpewe und Bauer 147 von 1406 Okt. 18: Vdenpe. situm cum suis agris et pratis ad ipsum uncum pertinentibus perpetuo libere pheodaliter possidendum. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in castro Talsen anno Domini M+oCCC+{mo(Gesc hweiftzu)LXXXVII+{mo} ipso die beati Kalixti pape.