Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer119

Bf. Otto von Kurland, Nikolaus, Propst, Bernhard, Dekan, und das Domkapitel von Kurland belehnen Arnold gen. Lyndal und seine Erben in der Landschaft Sacken mit den Ländern, Dörfern und Gütern Gudden, Ullmahlen, Ostelayden, Swene, Stembern, Sacke mit bischöflichem Hof und Festung, Ewangen und Sarraiken, wie vorher Alvinus von Zodinghen genannte Dörfer besaß, in beschriebenen Grenzen. Ferner gestatten sie ihm, einen eigenen Priester zu unterhalten. Pilten, 1386 Mai 6
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 27; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 27
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis filiis sancte matris ecclesie presencia visuris seu audituris frater Otto Dei gracia et apostolice sedis providencia Curoniensis ecclesie episcopus necnon fratres et domini Nicolaus prepositus, Bernhardus decanus totumque capitulum eiusdem professionis salutem in omnium salvatore. Ea, que geruntur in tempore, ne cum viva hominum memoria labantur et tempore, expedit scripturarum testimonio perhennari. Quapropter cum ecclesia Curoniensis debita pugnatorum fortitudine destituta continuis insultibus pateat paganorum, digne convenit, ut de eiusdem antiquis ecclesie feudis tales infeudentur, quorum presidio dicta ecclesia tueri valeat auctore Domino et defendi. Hinc universitati vestre presentibus protestamur, quod nos dimittimus, damus et concedimus terram et villas atque bona in regione dicta Sacken, scilicet Gudden, Vlmalen, Ostelayden, Svuene, Stembre, Sacke cum curia nostra ibidem sita et fortalicio muro cum voluerit fortificando, Ewanghen, Sareyken Arnoldo dicto Lyndal suisque veris heredibus ab eo legittime descendentibus suffragante sibi suo fideli servicio nobis et ecclesie nostre impenso et futuris temporibus adhuc dante Domino fiducialiter inpensuro, etiam procurantibus [] sibi reverendi fratris ac patris Wilhelmi Vrimersheym ac plurimorum fratrum discretorum preceptorum precibus instantis, cum terminis suis subnotatis et per omnem modum, sicut Alvinus de Zodinghen premissas villas habuit et possedit, videlicet ab orificio fluvii, que Ryua dicitur, sursum ascendendo usque ad viam, que de Sallene descendit versus Peweke, ab eadem via directe transeundo usque ad locum, ubi oritur humectum, quod dicitur Suuenen zyp, a dicto humecto descendendo usque ad ryvum Allouste, ultra dictam Alloustam directe descendendo usque in paludem, ubi Scaruenbeke oritur, exinde dictam Scaruenbeke descendendo usque ingrediatur Durbenbeke infra Sacken et Vpseden, item trans Durbenbeke tam alte ascendendo, ut paludes, que dicuntur Grynen, in terminis Sacke ac predictarum villarum permaneant, ultra de eisdem paludibus usque in Sareyken beke, deinde descendendo usque ad mare salsum, per littoris longitudinem redeundo usque in Ryuam superius nominatam, ad habendum et tenendum ac possidendum cum omnibus utilitatibus suis et proventibus tam in terra quam in mari infra predictos terminos, sicut ceteri suas possident libertates salvo tamen iure et obtentis limitibus Hinrici Book, prout in litteris suis super hiis confectis plenius continetur
eciam quod proprium sustineat sacerdotem nobis ac nostris successoribus presentandum, sibi Arnoldo presentibus indulgemus indul wohl unausgeführter Wortanfang, überflüssig . In cuius dimissionis, donacionis, concessionis evidenciam firmiorem presentem litteram ei tradidimus nostro, prepositi, decani et capituli nostri sigillis pendentibus ex certa sciencia roboratam. Datum et actum in castro Pylthene anno Domini millesimotrecentesimooctuagesimosexto, nostri presulatus anno decimoquinto, dominica, qua cantatur misericordia Domini.(?)