Kurland Property Records

Document text

back to search

erg0189

Bf. Balduin von Semgallen, päpstlicher Legat, verleiht dem Pfarrer Jordan von St. Peter in Riga 25 Haken in Kurland in der Kastellatur Lodgie in der Provinz Ugesse. Riga, 1234 Apr. 27
Besitzabtretung Text nach Sen={a}s Latvijas v={e}stures avoti Lfg. 1, Riga 1937, Nr. 201
Überlieferung:
Z:
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Balduinus miseratione divina Semigalliensis episcopus, apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus hanc paginam inspecturis pacis et salutis perpetue incrementum. Cum nos in partibus Semigallie, Curonie, Livonie et Hestonie ceterisque neophitorum et paganorum provinciis et insulis conversis et convertendis legationis officio fungeremur, considerantes statum quarundam parochiarum, quod sacerdotes eorum prebendas certas non haberent, ipsis debite pietatis intuitu duximus pro posse nostro aliquatenus succurrendum. Auctoritate igitur apostolica et nostra dotamus ecclesiam beati Petri in Riga inbenificiantes litterarum nostrarum presentium exhibitorem Iordanum, eiusdem ecclesie plebanum, in viginti quinque uncis in Curonia in castellatura Lodgiae in provincia Ugesse, quos uncos tam ei quam successoribus suis secundum estimationem uncorum, qui fuerunt intra viginti annos, assignamus cum decimis et omni iure salvo nobis iudicio supremo in perpetuum possidendos libertate nephitorum de ipsis terris manente illesa iuxta quod in litteris exinde confectis plenius continetur. Nos vero factum hoc nostrum tam pium quam honestum ratum esse volentes scripti huius ac sigilli nostri patrocinio confirmamus districte sub pena excommunicationis inhibentes, ne quis hanc collationis nostre paginam et confirmationis presumat infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem etc. Datum Rige anno Domini millesimoducentesimotricesimoquarto quinto calendas Maii.
comment
pressureTextabdruck nach Sen={a}s Latv. v={e}st. avoti 1 Nr. 201, dort schon mit der Angabe, daß der Verbleib des Dokuments unbekannt sei (ob Moskau, Litauische Metrika oder Warschau, HauptA.?).