Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer105

OM. Wilhelm von Friemersheim belehnt Eberhard von Talsen und seine Erben mit einem Acker bei Veerten vor der Burg (opidum) Talsen zu Lehngutsrecht. Kandau, 1366 Nov. 11
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 21; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 22
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Omnibus presencia visuris seu audituris frater Wilhelmus de Vrimersheym magister fratrum domus Teuthonicorum Ierusalemitane per Lyuoniam salutem in Domino sempiternam. Tenore presencium publice profitemur, quod de voluntate et consensu nostrorum fratrum discretorum provido viro Euerhardo de Taltzen et suis veris heredibus presencium ostensoribus quendam agrum situm iuxta Veerten ante opidum Taltzen, sicut foveis signatus existit, contulimus tytulo feudali perpetuo possidendo. In huius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Candow anno Domini millesimotrecentesimosexagesimosexto die Martini confessoris atque pontificis gloriosi.