Kurland Property Records

Document text

back to search

erg0953

Sigismund August, König von Polen und Großherzog von Litauen, bestätigt Johann Rammelman eine im Wortlaut inserierte Urkunde Jobst Walrabes, des alten Vogtes von Bauske, betreffend die Abgrenzung von 6 Gesinden in der Präfektur Bauske. Wilna, 1561 Mai 12
Konfirmation; Grenzbegehung
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Archiv: GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 507a
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
*Sigismvndvs Avgvstvs* Dei gratia rex Poloniae{}, magnus dux Lithuaniae{}, Russiae{}, Prussiae{}, Masouiae{}, Samogitiae{}que etc. dominus et hae{}res significamus presentibus litteris nostris universis et singulis, quorum interest, exhibitas esse nobis per certos consiliarios nostros quasdam litteras in pargameno scriptas sub titulo et sigillo reverendi et generosi viri Iusti Walrab, senioris advocati Teuthonici ordinis in Bausko, dislimitacione(m) sex familiarum rusticanarum in prae{}fectura Bauscense sitta(rum) a bonis curiae{} Mesothensis docto et nobili Ioanni Rummelman exdivisa(rum) et attributa(rum) in se continentes nobisque pro parte eiusdem Ioannis debita cum instantia supplicatum existit, ut eas ipsas litteras et omnia in eis contenta authoritate nostra regia confirmare, approbare et ratificare dignaremur, quorum tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: Folgt Urkunde Nr. Erg. 954. Nos itaque Sigismundus Augustus rex et magnus dux prae{}fatus supplicationi prae{}fatorum consiliariorum nostrorum benigne annuentes prae{}insertas litteras et omnia in eis contenta in omnibus earundem litterarum punctis, clausulis et conditionibus approbavimus, confirmavimus et ratificavimus prout approbamus, confirmamus et ratificamus per presentes decernentes eas robur debitae{} firmitatis obtinere debere. In cuius rei fidem sigillum nostrum presentibus est subappensum. Datae{} Vilne XII mensis May anno Domini millesimoquingentesimosexagesimoprimo regni vero nostri trigesimosecundo. Nicolaus Radziuyl palatinus Vilnensis [et ...............].% unter der Plica, der Vermerk wohl gleichzeitig und eigenhändig (?)