Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer101

OM. Arnold von Vietinghoff belehnt Johannes Scu\^{o}tten und seine Erben mit 3 Haken Landes in beschriebenen Grenzen zu Lehngutsrecht. Goldingen, 1360 Okt. 25
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 20; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 21
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis Christi fidelibus, quibus exhibitum fuerit presens scriptum, frater Arnoldus de Vitinghoue magister fratrum domus Theutonicorum Ierusalemitane per Lyuoniam salutem in Domino sempiternam. Tenore presencium publice protestamur, quod de consilio et consensu nostrorum fratrum discretorum Iohanni Scu^otten suisque veris heredibus tres uncos terre in limitacionibus sitos infrascriptis: primo incipiendo in via dicta Telsen super quendam humectum, ubi quedam fovea est facta, deinde illum humectum ascendendo usque ad arborem cruce signatam, ulterius de cruce ad crucem procedendo usque ad paludem Rede nuncupatam, deinde ipsam paludem insequendo usque ad stagnum dictum Telsen, deinde ulterius procedendo usque ad quendam humectum, deinde ascendendo eundem humectum usque ad primam foveam factam redeundo, contulimus in agris cultis et incultis, pratis, pascuis, fenicidiis, arboribus melligeris, silvis, rubetis, nemoribus, aquis et aquarum decursibus, piscaturis, hinnilacionibus []% Möglicherweise abzuleiten von hinnulus = junger Hirsch {em (lat. Hirschgehege aber = hinnuletum ). Möglicherweise aber doch humilacionibus zu lesen und in diesem Fall von humilis hier = niedrig oder tief gelegen abzuleiten, etwa im Sinne von feuchte Niederung, vgl. mnd. vuchtnysse (Bauer 98, Bauer 106, Bauer 166 u.a.). Eine Bedeutung in Zusammenhang mit Wasser würde an dieser Stelle besser in die Aufzählung der Pertinentien passen. ac omnibus iuribus et pertinenciis suis in predictis limitacionibus contentis iure pheodali perpetuo possidendo. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum et actum Goldingen anno Domini millesimo CCC+oLX+o die dominica post undecim milium virginum.(?)