Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer096

OM. Goswin von Herreke belehnt Tido Egel und seine Erben mit 4 Haken Landes in beschriebenen Grenzen zu Lehngutsrecht. Strasden, 1357 Nov. 1
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 18; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 19
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis presencia visuris seu audituris frater Goswinus de Heryke magister fratrum domus Theutonicorum Ierusalemitane per Lyuoniam salutem in omnium salvatore. Presentibus publice protestamur, quod de consilio et consensu fratrum nostrorum discretorum Tidoni Egel ac suis veris heredibus presencium exhibitoribus terram sitam in subscriptis limitacionibus sitam: incipiendo a rivo Rynsen Rynsel. dictum, ubi fovea est fossa, ab illo rivo ulterius transeundo de cruce ad crucem usque ad rivum parvum Dursuppe nominatum, illum rivum descendendo usque ad Lemenbeke, deinde ulterius ascendendo usque ad Pyluebeke Spyluebeke zu lesen sein könnte. nominatum, deinde de cruce ad crucem eundo usque ad rivum Rynsen superius nominatum contulimus in agris cultis et incultis, pratis, pascuis, fenicidiis, arboribus melligeris, nemoribus, piscariis ac omnibus suis iuribus et pertinenciis pro IIII+{or} uncis in supradictis limitacionibus simul contentis iure pheodali perpetuo possidendo. In cuius rei evidenciam et tutelam certiorem sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in villa Stradzen anno Domini millesimotrecentesimoquinquagesimoseptimo ipso die omnium sanctorum glorioso.
comment
pressure1359 Juni 24 erhielt Tydeman Egel einen weiteren Lehnbrief über 3 Haken Landes (Bauer 98), die wohl an den 1357 verlehnten Besitz angrenzten.