Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer089

OM. Goswin von Herreke schenkt Propst und Domkapitel von Kurland die bisher dem Deutschen Orden gehörige Hälfte des Aalwehres in der Anger und bestimmt, daß ungeachtet dieser Schenkung die Anger an diesem Ort die Grenze zwischen dem Gebiet der Domherren und dem des Ordens bleiben soll. Wenden, 1353 Okt. 18
Besitzabtretung Text nach A. Bauers Abschrift von Kopie des 14. Jahrhunderts (Goldinger Kopialbuch) (B).
Überlieferung:
aus B: Kop., Mitte 14. Jh
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis presencia visuris et audituris frater Goswinus de Herike magister fratrum domus Theutonicorum Ierusalimitane per Lyvoniam salutem in Domino sempiternam. Cum a retroactis temporibus et longis horarum successibus honorabilibus et religiosis viris, dominis .. preposito ac ceteris ecclesie Curoniensis canonicis una dimidietas gurgustii angwillaris in Angherbeke locati proprie competebat et altera dimidietate eiusdem gurgustii nobis ac nostro ordini de iure competente, nos de consilio et consensu nostrorum fratrum discretorum presentibus publice profitemur, quod singularis amicicie motu et favore dictis dominis preposito et canonicis eandem nostram partem seu dimidietatem gurgustii largius donamus et erogamus iuri et proprietati, quo et que nobis ac nostro ordini in ipso hucusque competebat seu competere potuit penitus renuntiantes. Ista siquidem donacione non obstante volumus, quod idem Angherbeke in illo loco sit et maneat limitacio inter dictos dominos parte ex una et nos ac nostrum ordinem ex altera omni tempore affuturo. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Wende anno Domini millesimotricentesimoquinquagesimotertio die beati Luce ewangeliste.
comment
pressureVorstehende Urkunde von 1353 Okt. 18 wurde nach mehreren unbeschriebenen Blättern als einziger Nachtrag von Hand C in das in seinem Hauptteil um 1340 angelegte Goldinger Kopialbuch eingetragen, vgl. N. Busch, in: Mitt. 17, 1900, S. 388. Der Urkundentext basiert auf A. Bauers Abschrift aus B.