Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer086

OM. Goswin von Herreke belehnt Heinrich von Riga und seine Erben mit 4 Haken Landes in beschriebenen Grenzen und mit einem Feld zu Lehngutsrecht. Riga, 1352 Okt. 28
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 16; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 17
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Omnibus presens scriptum intuentibus ac audientibus frater Goswinus de Herike magister fratrum domus Theutonicorum Ierusalemitane per Liuoniam salutem in Domino sempiternam. Presentibus publice profitemur, quod de consensu et consilio nostrorum fratrum discretorum Hinrico de Riga ac suis veris heredibus presencium ostensoribus quatuor uncos terre in hiis limitacionibus sitos, videlicet a torrente dicto Parnalige, ubi quercus cruce est signata, torrentem ascendendo usque ad humectum, ubi fovea facta est, a fovea eundo usque ad paludem magnam, paludem illam sequendo usque ad locum dictum Svmbre, ubi fovea facta est, sicque descendendo usque ad aliam foveam et recte trans fenicidium eundo, ubi iterum fovea facta est, ab illa fovea procedendo usque ad quercum superius designatam, adiecto quodam campo foveis per circuitum plenius designato contulimus in agris cultis et incultis, pratis, pascuis, arboribus melligeris, aquis, nemoribus ac omnibus suis iuribus et pertinenciis iure pheodali perpetuo possidendo. In cuius rei testimonium nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum Rige anno Domini millesimo CCC+o quinquagesimosecundo die beatorum Symonis et Iude apostolorum.