Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer085

OM. Goswin von Herreke verleiht Gertrud, der Ehefrau des Goldinger Bürgers Godekinus gen. Gunningvelt, das Land, das ihr Vater Jakob Grimeke vom Ordensmeister zu Lehen hatte, zur Nutznießung auf Lebenszeit. Riga, 1352 Okt. 28
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Stockholm RA, Utländska pergamentsbrev, Estland & Livland, 1352 28/10
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis presencium noticiam habituris frater Goswinus de Herike magister fratrum domus Theotonicorum Ierosolimitane per Lyuoniam salutem in Domino sempiternam. Presentibus recognoscimus manifeste, quod de consensu et consilio nostrorum fratrum discretorum honeste matrone Gertrudi, uxori Godekini dicti Gunningvelt civis in Goldinghen, terram, quam Iacobus Grimeke, pater eiusdem Gertrudis, a magistro Lyuonie tenuit in pheodum, contulimus in usufructum, quamdiu vixerit, in agris cultis et incultis, pratis, pascuis, arboribus melligeris, nemoribus ac omnibus suis iuribus et pertinenciis possidendo. In cuius rei evidenciam presencia nostro sigillo appenso duximus communiri. Datum Rige er, A. Bauer hat Rigis anno Domini millesimo CCC+oL secundo die apostolorum Symonis et Iude beatorum.(?)