Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer083

OM. Goswin von Herreke belehnt Tylekinus Sanderi und seine Erben mit 2 Haken Landes im Lande Gawesen in beschriebenen Grenzen zu Lehngutsrecht. Grobin, 1352 Febr. 1
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 14
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis presencia visuris ac audituris frater Goswinus de Herike magister fratrum domus Theutonicorum Ierusalemitane per Lyuoniam salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam cupimus pervenire, quod de consensu et consilio discretorum fratrum nostrorum Tylekino Sanderj ac suis veris heredibus presencium ostensoribus duos uncos terre in terra Gaueysen Ganeysen zu lesen. sitos et in hiis limitacionibus locatos: primo incipiendo a nemore dicto Hilgewalt, unum humectum descendendo usque ad rivum dictum Owchance et illum rivum sequendo usque ad cruces et illas cruces iterum sequendo usque ad unum lapidem, de illo lapide directe procedendo usque ad nemus prenotatum redeundo, contulimus in agris cultis et incultis, pratis, pascuis, arboribus melligeris, nemoribus ac omnibus suis iuribus et pertinenciis iure pheodali perpetuo possidendos. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in Grobyn anno Domini millesimo CCC+o quinquagesimosecundo in vigilia purificacionis virginis gloriose.