Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer081

OM. Goswin von Herreke belehnt Wigand und seine Erben mit 8 Haken Landes in beschriebenen Grenzen zu Lehngutsrecht. Goldingen, 1350 Juni 9
Lehnsurkunde Text nach A. Bauers Abschrift von der Ausfertigung (A).
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis presencia visuris ac audituris frater Gosvinus de Herike magister fratrum domus Theutonicorum Ierosolemitane per Lyvoniam salutem in Domino sempiternam. Presentibus publice profitemur, quod de consilio et consensu discretorum fratrum nostrorum Wigando fidelitatis ipsius obsequiis promerentibus eiusque veris et legitimis heredibus presencium ostensoribus terram in infrascriptis limitacionibus sitam pro VIII uncis terre contulimus: primo ab humectum dicto Cyrevin, in quo crux lapidea ponitur, ab hac cruce directe transeundo ad quercum cruce signatam in eodem campo positam, ab hac quercu transeundo per paludem usque ad aliam quercum cruce signatam, ab hac iterum procedendo usque ad terciam quercum cruce signatam, que stat super viam Zilden, et hanc viam sequendo usque ad humectum dictum Grindewalke, hoc humectum descendendo usque in rivulum Ywande, dehinc ascendendo usque ad humectum dictum Kaltewalke, aquo transeundo directe per agrum usque in finem paludis, in qua crux lapidea est posita, et ab hac cruce transeundo usque ad primum humectum supradictum, ubi lapis cruce insculpta est locatus, in agris cultis et incultis, pratis, pascuis, arboribus melligeris, nemoribus ac omnibus suis iuribus et pertinenciis iure feodali perpetuo possidendam. In cuius rei evidens testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in Goldinghen anno Domini millesimotrecentesimoquanquagesimo%quinqua die Primi et Feliciani martirum beatorum.(?)
comment
pressureDer Text basiert auf A. Bauers Abschrift von A.