Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer080

OM. Goswin von Herreke belehnt Datele von Renne und seine Erben mit einem Stück Landes in beschriebenen Grenzen zu Lehngutsrecht. Kandau, 1350 Juni 11
Lehnsurkunde Text nach A. Bauers Abschrift von der Ausfertigung (A).
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis presens scriptum visuris ac audituris frater Gosvinus de Herike magister fratrum domus Theutonicorum Ierusalimitane per Lyvoniam salutem in Domino sempiternam. Presentibus publice profitemur, quod de consilio et consensu discretorum fratrum nostrorum Datelen de Renne presentium ostensori eiusque veris et legitimis heredibus fidelitatis ipsius obsequiis promerentibus terram in limitationibus infrascriptis sitam contulimus, videlicet de secundo rivulo Scroynike dictum semitam ascendendo usque ad communem viam Rigensem, hanc viam sequendo usque ad humectum Grebapirxstes appellatum, quod cruce est signatum, et hoc humectum per descensum transeundo usque in rivulum Abowe dictum, et hunc rivulum Abowe descendendo usque ad locum, ubi dictus rivulus Sroynike fluit in rivulum Abowe suprascriptum, in agris cultis et incultis, pratis, pascuis, arboribus melligeris, nemoribus ac omnibus suis iuribus et pertinenciis iure feodali perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in Candowe anno Domini millesimo CCC quinquagesimo die beati Barnabe apostoli.
comment
pressureWie schon die Dorsualnotiz besagt, liegt das verliehene Landstück in Klein-Rönnen 19 km nö Goldingen. Hierzu paßt der Umstand, daß sich das Original der Urkunde laut Arbusow seinerzeit noch in Klein-Rönnen befunden hat. Offenbar ist Klein-Rönnen also doch nicht erst in herzoglicher Zeit durch Abtrennung von dem früheren Ordensgut Rönnen 22 km nö Goldingen entstanden (vgl. Ortslexikon). Frühere, nicht genau lokalisierbare Verlehnungen einzelner Landstücke dürften zumeist in das Lehngut Klein-Rönnen eingegangen sein, vgl. Erg. 469 u. Erg. 587. Der Text basiert auf A. Bauers Abschrift von A.