Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer079

OM. Goswin von Herreke belehnt Tido Egel und seine Erben mit 2 Haken Landes in beschriebenen Grenzen zu Lehngutsrecht. Strasden, 1350 Mai 1
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 12; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 15
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis Christi fidelibus presencia visuris et audituris frater Goswinus de Herike magister fratrum Theutonicorum Ierosolimitanorum per Lyuoniam salutem in Domino sempiternam. Presentibus publice profitemur, quod nos de consensu et consilio fratrum nostrorum discretorum contulimus Thidoni Egel et suis veris heredibus duos uncos terre, quorum limitatio per signa circumcingitur infrascripta: primo ab humecto Labbine sip dicto, ubi quercus cruce stat signata, illud humectum ascendendo usque ad foveam
a fovea recte eundo ad abietem cruce signatam
de abiete usque ad quercum cruce signatam
a quercu ad foveam
de fovea ad quercum cruce signatam supra humectum
illud humectum descendendo usque ad paludem magnam, quo quercus cruce est signata
ab illa quercu usque ad parvulum stagnum, quod dicitur en luttich see, ubi quercus cruce est signata
ab illo stagno usque ad lapidem cruce signatum
a lapide usque ad quercum cruce signatam recte procedendo usque ad paludem, quo fovea est facta
ab illa palude eundo usque ad aliam paludem, ubi abies cruce est signata, et sic ulterius ad foveam
a fovea ad quercum cruce signatam sicque coram pluribus arboribus crucibus signatis procedendo, usque dum pervenitur ad humectum superius nominatum
in agris cultis et incultis, pratis, pascuis, nemoribus, arboribus melligeris ac omnibus suis iuribus et pertinenciis iure pheodali perpetuo possidendos. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Stradsen anno Domini M+oCCC+o quinquagesimo in die beatorum apostolorum Philippi et Iacobi.
comment
pressureDie Urkunde wird nach Angabe A. Bauers in einer Konsignation der Brieflade Odern aufgeführt. Ob auf Odern 7 km osö Talsen zu beziehen? Das so günstig nahe Talsen gelegene Lehngut Odern tritt uns aus dem sonstigen Urkundenmaterial erst relativ spät und in siedlungsmäßig fertig ausgebildeter Form, nämlich 1462 Juli 5 anläßlich der Verlehnung von Hof und Dorf Odern an Arnt Swarte, entgegen (Erg. 428). Später nochmal prüfen, ob Labbine sip anderweitig lokalisierbar ist. Eventuelle Dorsualnotizen auf dem Original in Riga prüfen.