Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer078

Bf. Johannes von Kurland, Wilhelm, Propst, Heinrich, Dekan, und das Domkapitel von Kurland überlassen den Brüdern Alvinus und Heinrich von Zodinghen und ihren Erben ersatzweise die Güter in Sacke, Ullmahlen und Ewangen in beschriebenen Grenzen, bis es dem Bischof gelingen wird, das den Brüdern früher verliehene Land Zemminen und Dayzen aus den Händen des Deutschen Ordens zu befreien. Pilten, 1350 Febr. 28
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 13; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 14
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis presencia visuris seu audituris frater Iohannes Dei et apostolice sedis gracia Curoniensis ecclesie episcopus necnon fratres et domini Wilhelmus prepositus, Hinricus decanus totumque capitulum eiusdem professionis salutem in omnium salvatore. Ea, que in tempore geruntur, ne cum tempore labantur, expedit scripturarum testimonio perhennari. Quapropter cum ecclesia Curoniensis debita pugnatorum fortitudine destituta continuis insultibus pateat paganorum, digne convenit, ut de eiusdem ecclesie bonis, que alias a bestiis silvestribus excoluntur, tales infeudentur, quorum presidio dicta ecclesia tueri valeat auctore Domino ac defendi. Hinc universitati vestre presentibus protestamur, quod nos pro utilitate ecclesie nostre meliora prospicientes dimittimus de basso et supino cum consensu .. capituli nostri bona nostra in Sacke, Vllemalen et Ewanghen Aluino et fratri suo Hinrico de Zodinghen Jodingen suisque veris heredibus suffraganti sibi fideli servicio nobis et ecclesie nostre inpenso et futuris temporibus adhuc dante Domino fiducialiter impensuro cum suis terminis, videlicet ab orificio Riue sursum ascendendo usque ad viam, que descendit de Salenen versus Pewen
iterum ab eadem via directe transeundo usque ad locum, ubi oritur humectum, quod dicitur zip Suwenen
a dicto humecto descendendo usque ad rivum Alloesten
ultra dictam Alloestam directe descendendo usque in palludem, ubi Scharuenbeke oritur
exinde dictam Scharuenbeke descendendo usque ingrediatur Durbenbeke infra Sacke et Vpseden
item trans Durbenbeke tam alte ascendendo, ut palludes, que dicuntur Grine, in terminis Sacke permaneant
ultra de eisdem palludibus usque in Sareykenbeke
deinde descendendo usque ad mare
, de mari vero per transversum redeundo per maritimam usque in Riuam superius nominatam
ad habendum, tenendum et possidendum in restaurum cum omnibus utilitatibus suis tam in mari quam in terra, donec nos vel nostri successores terram Zemminen et Dayzen, quam ipsis prius contuleramus, cum consensu .. capituli nostri de manibus fratrum liberare poterimus cum effectu. In cuius dimissionis et commissionis evidenciam firmiorem presentem litteram eis tradidimus nostro et .. capituli nostri sigillis pendentibus roboratam. Datum et actum in Pylthena anno Domini millesimotricentesimoquinquagesimo dominica, qua cantatur oculi mei.(?)