Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer072

OM. Burkhard von Dreileben verleiht Albert von Talsen und seinen Erben den Heuschlag Lappizenne für immer frei zu besitzen. Strasden, 1340 Juli 22
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 11; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 13
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis Christi fidelibus, ad quos iste littere pervenerint, innotescat, quod nos frater Borchardus de Dreleyben magister fratrum Teutonicorum Ierosolimitanorum per Lyuoniam de consilio fratrum nostrorum discretorum contulimus Alberto de Talsen et suis veris heredibus fenicidium Lappizenne dictum in duabus partibus constitutum et situm iuxta pratum Hermanni de Talsen et crucibus per circuitum consignatum perpetuo libere possidendum. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum et datum in Stratzen anno Domini M+oCCC+oXL+o in die beate Marie Magdalene.