Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer067

OM. Eberhard von Monheim verleiht dem Albert von Draven und seinen Erben je einen Haken von je zwei Haken in Sardenelke und Waren, die einst Tyghe Semigallus besaß, frei von Zins und Arbeit. Riga, 1334 Jan. 2
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 9; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 11
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis Christi fidelibus, ad quos presentes littere pervenerint, frater Euer[hardus] de Munhem magister fratrum Teutonicorum per Lyuoniam salutem in Domino sempiternam. Noveritis, quod de consilio fratrum nostrorum discretorum Alberto de Drauen et suis veris heredibus ostensoribus presencium unum uncum de duobus uncis sitis in Sardenelke circa humectum, id est syip, Assme dictum, quod eosdem duos uncos dividit et distinguit, quos Tyghe Semigallus quondam possidebat, illum videlicet uncum, qui situs est in illo latere humecti, quod est versus villam Drauen, item unum uncum de duobus uncis in Waren sitis circa viam publicam et antiquam a castro Talsen versus villam Vizeden ducentem, quos idem Tyghe similiter possiderat aliquando, inter quos facta est divisio et distinctio per cruces interpositas probabilis et discreta, illum videlicet uncum, qui est vicinior dicto castro, cum omnibus eorum attinenciis contulimus absque census persolucione et laboris factione libere et perpetue possidendos. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum et datum Rige in crastino circumcisionis Domini anno eiusdem a nativitate M+(Geschwe iftauf)o}CCC+oXXXIIII+o etc.