Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer058

OM. G[erhard von Jork] belehnt Tontegoden und seine Erben mit 2 Haken Landes, die einst dessen Vorgänger Christian besaß, in beschriebenen Grenzen und zu dem Recht der übrigen Vasallen des Ordens in Kurland. Dünamünde, 1320 Mai 6
Lehnsurkunde Text nach A. Bauers Abschrift von der Ausfertigung (A).
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis Cristi fidelibus presentes literas visuris vel audituris frater G[erhardus] magister fratrum domus Theut(onicorum) per Lyvoniam salutem in omnium salvatore. Tenore presencium constare volumus evidenter, quod Tontegoden et suis heredibus exhibitoribus presencium accedente fratrum nostrorum discretorum consilio et consensu contulimus in pheodum duos uncos terre Rusticorum liberorum Plicken privilegia., quos Cristianus bone memorie predecessor suus quondam possederat, quorum termini taliter sunt distincti: de rivo Zerenden ascendendo lacum, qui in volgari syp dicitur, usque ad cruces in arboribus factas et, sicut cruces et signa ostenderint, redeundo ad dictum rivum Zerenden ex alia parte, ad habendum et cum omnibus pertinenciis perpetuo possidendum iure, quo ceteri vasalli ordinis in Curonia possident bona sua. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Donemunde anno Domini millesimotrecentesimovicesimo feria tercia in Rogacionibus.(?)
comment
pressureDer Text basiert auf A. Bauers Abschrift von A.