Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer056

Bf. Burkhard von Kurland beurkundet eine Vereinbarung mit dem Domkapitel von Riga wegen der Grenzstreitigkeiten zwischen den bischöflichen Kuren und den Kuren des Domkapitels im Gebiet Dondangen. [Goldingen](?), 1310 Febr. 13
rechtliche Auseinandersetzung
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 9; Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 6
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris Borchardus Dei gratia Curoniensis ecclesie episcopus salutem in eo, qui est omnium vera salus. Negocium temporale sepe deperit, quod non firmat assertio litterarum. Liqueat igitur tam presentibus quam futuris, quod venientibus ad nos Wiggero et Iohanne dominis et canonicis regularibus sancte Rigensis ecclesie ac eorum confratre Iohanne in Dondaghen advocato ad abolendam quandam litis materiam pro quibusdam terminis distinguendis inter nos ex parte una et discretos viros, videlicet capitulum Rigense, ex parte altera, super quo una cum dominis predictis maturo supersedimus consilio nec Curones utriusque partis concordare potuimus ullo modo propter plures rationes hinc inde allegatas. Tandem tam nostri Curones quam capituli Rigensis licet aliquantulum recalcitrantes de mera consenserunt voluntate, quod quitquid per nos placitaretur, eisdem Curonibus bene deberet per omnia complacere. Quo facto inter nos uniti fuimus isto modo, quod seniores et fidedigniores Curones de Dondaghen a terminis ville, que Anscen dicitur, usque ad duas arbores signo lilii et crucis signatas in longitudine et a flumine, quod Yruwe dicitur, per latitudinem dimidie lence#lenca laut KGChr. 2 S. 37 = Meile tenerentur pro eorum veris terminis demonstrare. Quibus factis Curones ad nostram iurisdictionem spectantes a predicta aqua Yruwe nuncupata latitudinem et longitudinem, prout tactum est, equacius divident per transversum, ac Curones de Dondagen partem, quam volunt, liberam eligendi habebunt facultatem, partem vero electam iidem de Dondaghen Curones pacifice perpetualiter et libere possidebunt. Unde firmiter decrevimus et volumus, ut Curones utriusque partis hac divisione prenotata, quia in nos consenserunt unanimiter, sint contenti. Volumus insuper, ut neutra pars Curonum transeat aquam Yruwe prenotatam in preiudicium partis alterius quoquo modo. Testes huius: dominus Bertoldus prepositus Curoniensis, Reymarus commendator in Goldinghen, Henricus Cu^ole, Henricus de Karchus advocatus noster et Arnoldus marschalcus in Goldinghen, fratres domus sancte Marie Theutonicorum per Liuoniam. Item de Curonibus nostris: Aloyates de Vgale, Laminghe de Dartzitten, Vetzates de Vetzete, Byttune de Vetzete, Reymeghe de Vgale, Aloyate de Vgalel, Laminghe et Wargele de Vppesede. Item de Curonibus de Dondaghen: Setele et Meynates de Anscen, Warkele et Mamtilyge de Naughen, Nacken et Minte de Gauesen, Stellegaten et Mugghules de Zebbedaghen, Iohannes de Vetta, qui hiis omnibus interpres extitit, ac alii quam plures fidedigni. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum et actum anno Domini M+oCCC+o decimo, proxima feria sexta ante dominicam, qua cantatur circumdederunt me.