Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer053

Bf. Burkhard von Kurland, Propst Bertold und das ganze Domkapitel belehnen auf Bitten des Ordensmeisters, des Marschalls und anderer Ordensbrüder Heinrich von Helmede, Bernhard gen. Gans, Konrad gen. Meye, Theoderich gen. Sperling, dessen Verwandten Theoderich, Friedrich von Rincstide und deren Erben mit den Burgen Sacke und Dsintern mit allem Zubehör, ausgenommen Prusse und Karkele, sowie mit dem kirchlichen Anteil von Adsen, zu Lehngutsrecht. Goldingen, 1305 Febr. 17
Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 6; Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 33
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, frater Borchardus miseracione divina Curoniensis ecclesie episcopus, frater Bertoldus prepositus totumque capitulum eiusdem ecclesie salutem in vero salutari. Actiones, quas mundus ordinat, sepe delet successus temporis, nisi firmentur firmo karactere litterarum. Sciat ergo presentis et futuri temporis posteritas, quod nos unanimi consensu ad peticionem .. preceptoris fratrum per Lyuoniam, .. marscalci terre eiusdem, fratris Hoyeri commendatoris Rigensis, fratris Rodolfi commendatoris in Goldingen, fratris Wernheri cappellani .. magistri dicti, fratris Reynfridi advocati in Goldingen ceterorumque discretorum fratrum viris honestis Hinrico de Helmede, Bernhardo dicto Gans, Conrado dicto Meye, Theoderico dicto Sperlinc et Theoderico cognato eiusdem et Frederico de Rincstide Rintstide zu lesen. . castrum Sacke cum omnibus suis pertinenciis, item castrum Zintere cum omnibus pertinenciis suis exceptis Prusse et Karkele et eis attinentibus, item quidquid cedit ecclesie nostre de Adzen, contulimus ipsis et suis legitimis proheredibus iure pheodali perpetuo possidenda adiecta hac condicione, ut antedicti a data presencium infra IIII annos in prenominatis locis residenciam faciant personalem, alioquin huiusmodi donacionem secernimus iritam penitus et inanem. In cuius rei testimonium presens scriptum fecimus sigillorum nostrorum munimine roborari. Datum in Goldingen anno Domini M+oCCC+oV+o feria quarta post Septuagesimam. Salvo salvo bis zum Schluß Zusatz von gleicher Hand tamen iure antiquorum infeudatorum in dictis locis.