Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer052

OM. Gottfried [Rogge] bestätigt die von OM. Wilhelm [von Nindorf] vorgenommene Belehnung des Gerhard Ruffus und seiner Erben mit 2 Haken Landes im Feld Ratowe und mit der Wiese Guddenpewe. Wenden, 1301 März 8
Konfirmation; Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Stockholm RA, Utländska pergamentsbrev, Estland & Livland, 1301 8/3
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis Christi fidelibus, quibus presens scriptum fuerit recitatum, frater Godefridus magister fratrum domus Teuthonicorum per Lyuoniam in omnium salvatore salutem. Protestamur presentibus cupientes omnibus fore liquidum, quod pie recordationis magister Willekinus noster antecessor non sine fratrum discretiorum consilio ostensori presencium Gherardo Ruffo et suis legitimis heredibus contulit in pheodo duos uncos sitos in campo Ratowe cum prato, quod dicitur Guddenpewe, cum omni iure et derivaminibus quibuslibet quibuscunque iure pheodali perpetualiter possidendos possidendam. Hanc igitur donationem a nostris predecessoribus rationabiliter factam ratificantes, volentes eandem inviolabiliter observari presentis scripti patrocinio cum sigilli sigillo nostri appensione communimus. Datum in Wenden anno dominice incarnationis M+oCCC+oI+o feria quarta post dominicam Oculi mei semper ad Dominum.(?)
comment
pressureDie verlehnten Haken könnten in der Gegend von Kurmahlen gelegen haben, da eine Konsignation der Brieflade dieses Gutes aus dem Jahr 1692 einen Lehnbrief für die Söhne des Gerhard Ruffus aus dem Jahr 1324 verzeichnet (Bauer 60, ggfs. als Anmerkung hierher).