Kurland Property Records

Document text

back to search

erg0203

Eberhard von Sayn, DM und Vizehochmeister in Livland und Kurland, beurkundet die mit Bf. Heinrich von Kurland erzielte Einigung über die Erbauung der Burg Memel, wonach der Bischof dem Deutschen Orden für 5 Jahre den Zins von 500 Haken und die Einkünfte aus genannten Landschaften als Beihilfe überläßt und die Burg ebenso wie die bei ihr zu errichtende Stadt zu einem Drittel dem Bischof und zu zwei Dritteln dem Orden gehören soll. o. O., 1252 Juli 29
Teilungsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: GStAPK, XX. HA, Perg.-Urk. L.S. Schiebl. 52 Nr. 2
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Universis hanc litteram inspecturis frater Evehardus de Seyne, preceptor domus Thetonicorum per Allemaniam vicem gerens magistri generalis in Lyuonia et Curonia ceterique fratres eiusdem ordinis domus Thetonicorum Liuonie et Curonie salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra, quod venerabilis pater frater H[enricus] ordinis fratrum minorum Curoniensis episcopus ad edificationem castri in loco, ubi fluvii scilicet Memala et Danga confluunt, nobis in subsidium dedit censum de quingentis uncis, videlicet de quolibet unco duos lopones ad V annos ab illo die, quo predictum edificium fuerit inchoatum, et quicquid proficui poterit nobis iusto modo provenire de terris iam incultis, videlicet Ceclis, Megouwe, Pilsaten et Dovzare preter Razze et Bartha, ita tamen, quod cum predictas terras dividi contigerit, idem dominus episcopus in parte, que eum contingit in eisdem terris, tria allodia, ubi sibi expedire videbitur, possit edificare. Preterea quicquid proficui nobis potest provenire iusto modo de Lammethin et aliis terris nondum subiugatis ad episcopatum Curonie spectantibus ad predictos V annos in nostram cedet utilitatem. Transactis vero quinque annis antedictis de omnibus predictis terris tercia pars cedet eidem domino episcopo et alie due partes nobis cedent, sicut in litteris apostolicis est distinctum. Idem vero castrum cum suis et nostris hominibus edificabitur per primum annum communiter. Per sequentes vero IIII+{or} annos idem castrum nos tenebimus et in nostris expensis conservabimus. Finito etiam eodem primo anno sorte terciam partem eiusdem castri assignabimus domino episcopo memorato, in qua tercia parte sibi licebit et nobis in duabus partibus nostris quicquid voluerimus edific[are]% Loch, et hoc idem tam in pontibus quam in portis. Preterea infra terminum duorum annorum ab inchoatione predicti castri civitatem castro contiguam una cum eodem episcopo construemus, nisi terminum de communi consensu duxerimus prorogandum. In qua civitate aream pro edificatione maioris ecclesie et curia sua et canonicorum suorum et aliis utilitatibus suis liberam eliget episcopus sepedictus. Consequenter eodem modo nos aream in duplo maiorem nobis eligemus, et hoc tam nos quam idem dominus episcopus sine impedimento castri et fori faciemus. In quibus areis nobis licebit libere in nostra parte et domino episcopo in sua absque munitionibus in omni iure et iuridicione temporali quicquid utilitatis poterimus procurare. In reliqua vero parte civitatis nos duas partes et sepedictus episcopus terciam partem obtinebit cum omni iure et iuridicione temporali salvis in omnibus hiis privilegiis et iuribus nostris, salvo etiam memorati domini episcopi iure et iuridicione spirituali. Ceterum dum contigerit predictum castrum edificari, de terra castro contigua pari consilio et consensu, quantum nobis et episcopo expedire videbitur, reservabimus indivisam. T[er]ras vero reliquas indivisas, prout expedire videbimus, tunc dividemus. Insuper si casu predictum castrum amitti contigerit vel necessario dimitti, nos ab ipso episcopo, nec ipse a nobis, aliquas expensas ratione predicti castri factas aliquatenus requiremus. Et protinus bona sua, que ad sepedictum castrum assignavit, ad ipsum libere revertentur. Et ut hec rata permaneant, presentem litteram sigillo nostro et sigillo preceptoris Lyuonie necnon commendatorum de Goldegin, de Velin, de Wenden et de Segewalt, qui hiis interfuerunt, duximus roborandam. Testes, qui cum istis predictis interfuerunt, sunt hii: frater Bertoldus advocatus quondam in Gerwia, frater Bernardus et frater Hermannus advocati fratrum in Curonia, frater Heinricus advocatus episcopi predicti, et frater Volpertus necnon frater Conradus de Nurenberg et frater Lvdewicus de Didenhove. Datum anno Domini M+oCC+oLII+o quarto kalendas Augusti.(?)
comment
pressureVgl. die bischöfl. Gegenurkunde von 1252 Aug. 1 bei Bauer 13a. Literatur: Ph. Schwartz, Kurland im 13. Jh., S. 82-85.