Kurland Property Records

Document text

back to search

erg0185

Papst Gregor IX. weist Bischof, Domkapitel, Ritter Christi und Bürger von Riga an, Semgallen samt der Geiseln an Bf. Balduin zu restituieren. Rieti, 1232 Febr. 4
sonstige Urkunde Text nach Sen={a}s Latvijas v={e}stures avoti Lfg. 1, Riga 1937, Nr. 179, dort nach dem Register Gregors IX.
Überlieferung:
B: Registereintrag
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
[Gregorius etc.] Episcopo et capitulo maioris ecclesie et civibus Rigensibus ac militibus Christi de Livonia. Cum venerabilem fratrem nostrum B[alduinum] in episcopum Semigalliensis ecclesie duxerimus promovendum, munus consecrationis propriis manibus impendentes eidem sibi officium legationis in illis partibus nichilominus committendo universitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus Semigalliam cum pertinentiis et obsidibus suis non obstantibus aliquibus litteris, si que vobis ab aliquo vel aliquibus super divisionibus terrarum conversarum vel convertendarum etiam auctoritate apostolica sunt concesse, aut donatione aliqua, venditione vel alienatione alia facta ab L[amberto], qui se quondam pro episcopo Semigalliensi gerebat,, qui canonicum, ut dicitur, non habuit ingressum ibidem, eo quod a bone memorie Rigensi episcopo fuisse noscitur institutus, qui instituendi episcopos auctoritatem solummodo non substituendi in terris de novo conversis et ecclesiis cathedralibus iam edificatis habebat, episcopo restituatis eidem, alioquin sententiam, quam idem episcopus rite tulerit in rebelles, ratam habebimus et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Datum Reate II+o nonas Februarii pontificatus nostri anno quinto.