Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer046

Bf. Edmund von Kurland legt den Streit mit Propst und Domkapitel von Riga über deren Güter in den Regionen Dondangen und Tergeln dahingehend bei, daß das Domkapitel die in seinem Besitz befindlichen Dörfer samt dem Zuwachs über 200 Haken hinaus mit allem weltlichen Recht und dem Zehnten behält und im Gegenzug die dem kurländischen Bischof zum Bau der Burg Amboten überlassenen Dörfer Usmede und Vetzede abtritt. Riga, 1290 Mai 10
rechtliche Auseinandersetzung Text nach A. Bauers Abschrift von der Ausfertigung (A).
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Emundus Dei gratia Curoniensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem et benedictionem a Domino. Ad perpetuam rei memoriam presentibus protestamur, quod cum inter nos ac capitulum nostrum ex parte una et dilectos nobis in Christo prepositum et capitulum Rigense ex parte altera super bonis ipsorum in regionibus Donedange et Thargele, que in nostra tenent dyocesi, questio verteretur dicentibus nobis, quod, cum privilegium papale, quod predictorum bonorum ordinationem et confirmationem in se continet, tantummodo de ducentis uncis faciat mentionem, ipsis de pluribus recognoscere minime teneremur, ac econtra eis affirmantibus, quod, cum idem privilegium papale primitivam donationem predictorum uncorum factam a Rigensi episcopo confirmet expresse, intelligendum est eo modo dictam donationem per dictum privilegium sedis apostolice confirmatam [esse], quo modo eam constat ab ipso episcopo esse factam, cum in beneficiis et privilegiis principum plenissima et latissima sit interpretatio facienda. Facta est autem ducentorum uncorum donatio in dictis regionibus eo modo, ut, si uncos ipsos contingeret diminui citra numerum 200, ipse donator supplere minime teneretur, si vero excrescerent vel excrescere possent supra numerum 200, ad ipsos proprie sicut et ceteri ducenti unci iure perpetuo pertinerent. Post multa igitur hinc inde allegata, videlicet quod predicta bona a nobis tempore congruo minime recepissent, ac eis respondentibus, quod cum nomine capituli sui, quod semper manet, a primo dyocesano domino H[enrico] bone memorie semel susceperant, amplius ab alio tanquam feodum recipere non deberent, tandem de consilio venerabilium fratrum ac dominorum domini Iohannis archiepiscopi Rigensis, domini Bernardi Tharbatensis et domini Hinrici Lealensis episcoporum placuit tam nobis quam nostro capitulo compositionem facere amicabilem sub hac forma, videlicet quod predictos prepositum et capitulum Rigense in regionibus memoratis possessiones et villas, quas nunc possident et hactenus possederunt, videlicet Walpenen, Ancen, Nauien, Videle, Munye, Asen, Hilsen,, Ancetrabe, Cantyn, Patzen, Sebdagen, Sosterne, Calten, Cirspunen et Gauesne, et que accreverunt et accrescere poterunt, cum omnibus terminis ac libertatibus suis, cum omni proprietate et iure temporali et cum decimis, similiter et aquam, que Yrua dicitur, cum suis piscariis sine omni questione et contradictione aut nova susceptione ex nunc in antea retinere volumus ac pacifice possidere. Igitur ut a nobis et a nostris successoribus et advocatis hec omnia et singula firmiter observentur, duas villas Usmede et Vetzede cum terminis ipsorum et stagnum, quod Usme dicitur, iuxta tenorem litterarum dicti domini Nicolai episcopi ad ipsos pertinentes, quas tamen predecessori nostro venerabili domino H[enrico] quondam Curoniensi episcopo bone memorie ad edificationem castri Amboten pro tempore dimiserant, cum omni utilitate pro sua pace et nostra et successorum nostrorum gratia amplius promerenda ad conservationem eiusdem castri nobis et capitulo nostro iure perpetuo dimiserunt. Ne igitur, quod a nobis provide factum est, alicuius in posterum calumpnia valeat impedire, presens scriptum cum sigillo nostro ac sigillis dictorum dominorum archiepiscopi et episcoporum simul cum sigillo nostri capituli duximus roborandum. Datum et actum in civitate Rigensi anno incarnationis Domini millesimo CC nonagesimo in vigilia ascensionis Domini presentibus et approbantibus archiepiscopo et episcopis supradictis, Iohanne preposito nostro et Iohanne canonico nostro et fratre Halt magistro fratrum domus Teuthonicorum per Lyvoniam cum fratribus suis multis.
comment
pressureDer Text basiert auf A. Bauers Abschrift von der Ausfertigung.