Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer045

Bf. Edmund von Kurland und das Domkapitel überlassen OM. Halt und dem Deutschen Orden in Livland und Kurland die Mühle bei der Burg Memel gegen freie Benutzung derselben und 8 Haken Landes in der Burgsuchung Ampilten ferner treten sie den Platz ab, worauf die Burgmauer erbaut ist. Riga, 1290 Mai 9
Tauschurkunde
Überlieferung:
aus A1: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: GStAPK, XX. HA, Perg.-Urk. L.S. Schiebl. 52 Nr. 10
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Frater Emundus de ordine fratrum domus Theut(onicorum) Dei gracia episcopus, frater Johannes prepositus, frater Th[eodericus] decanus totumque capitulum eiusdem sancte professionis ecclesie Curoniensis universis presencium inspectoribus et auditoribus salutem in Domino. Noverint universi tam presentes quam futuri, quod nos unanimi consensu non coacti voluntate libera renunciamus omni iuri et actioni, que nobis conpetabant vel conpetere videbantur in molendino sito iuxta castrum Memelenburg, ipsumque molendinum fratri Holt Halt zu lesen A2, Halt auch in B magistro et confratribus ordinis nostri terrarum Liuonie et Curonie ab omni inpeticione relinquimus perpetuo liberum et solutum, ita tamen, quod pro iure nostro et inpeticione, que nobis in dicto molendino conpetebant vel conpetere competere aufzulösen A2, dort nochmal alle Stellen prüfen videbantur, magister et fratres nostri predicti nobis et ecclesie nostre octo uncos terre sitos in castellatura Ampilten Empilten, Empilthen, Enpilten. Der Burgbezirk lag in Duvzare, der Landschaft an der Westküste Kurlands beiderseits der unteren Bartau, vermutlich in später litauischem Gebiet. Laut Bielenstein S. 231 handelt es sich um Impelt sö Rutzau, auf dem linken Ufer der Heiligen Aa in Litauen. cum omni iure et iurisdictione commodoque temporali et spirituali libere assignabunt ab ecclesia nostra perpetuo possidendos nobisque et ecclesie nostre canonicis pro necessitatibus expensarum nostrarum in domo nostra Memele solummodo habendarum gratis in eodem molendino molent sine omni emolimento sive multro, quod vulgo mette dicitur, quamdiu ab ordine nostro alienata non fuerit ecclesia memorata. Si vero, quod absit, ecclesiam ipsam alienari contigerit ab ordine nostro predicto et in extraneos commutata fuerit seu translata, tunc antedictum multrum a molentibus in eodem molendino de sepedicta ecclesia magistro et fratribus persolvetur remanentibus nichilominus nihilominus auflösen, nihilominus A2 dictis octo uncis ecclesie prenotate hoc adiecto, quod nos aut aliqu[i]s successorum nostrorum in alveo ipsum molendinum depellente inter Da[n]gam Dangam B et Memelam nullum umquam molendinum aliud construemus. Insuper ob dilectionem et favorem intimum, quibus predictos magistrum et fratres nostros merito amplexamur, ut eo ampliori, prout nos fovent, foveant caritate, renuntiamus non coacti libere sicut supra omni inpeticioni et actioni, que nobis conpetebant vel conpetere videbantur in area, in qua nunc in quadrum situs est murus ipsius castri, ita quod ipsum castrum a muro exterius ad circuendum optineat pro spacio vie undique octo passus salvo nobis exceptis hiis premissis in omnibus aliis iure nostro, quod nobis ibidem conpetit ad presens vel conpetere poterit in futurum. In cuius rei perpetuam memoriam, ne in posterum super premissis emergat aliqua materia questionis, sigilla nostra et ecclesie nostre presentibus duximus apponenda. Actum et datum in Riga anno Domini M+oCC+oXC+o, VII+o idus Maii.