Kurland Property Records

Document text

back to search

Bauer044

Bf. Edmund von Kurland überläßt OM. Halt die Burg Amboten mit zwei Dritteln seiner Einkünfte aus Kurland, solange er außerhalb seiner Diözese weilt, und verpfändet dem Orden 90 Haken im Territorium Normes bis zur Rückerstattung aufgewendeter Baukosten durch den Bischof. Riga, 1290 Mai 9
Besitzabtretung; Pfandurkunde
Überlieferung:
aus B: Kop., 14. Jh
Material: Perg.
Archiv: GStAPK, XX. HA, Perg.-Urk. L.S. Schiebl. 52 Nr. 11
Hide variants and comments | Show variants | Show comments | Show variants and comments |
Frater Emundus de ordine fratrum domus Theut(onicorum) Dei gracia Curoniensis episcopus omnibus presens scriptum visuris seu audituris salutem in nomine Ihesu Christi. Noveritis, quod nos de consensu fratris Ioh[annis] prepositi, fratris Th[eoderici] decani totiusque nostri capituli eiusdem sancte professionis ecclesie nostre predicte pro conservandis bonis ecclesie nostre et limitibus ac pro ultilitate futura pariter et pro commodo fidei christiane cum dilectis nobis in Christo fratre Halt magistro et confratribus nostri ordinis convenimus in hunc modum: castrum ecclesie nostre, quod dicitur Ambothen, cum duabus partibus redituum terre Curonie, que specialiter spectant ad mensam episcopi pro tempore existentis, quas duas partes ad conservacionem castri eiusdem pro expensis deputavimus, eisdem magistro et fratribus committimus conservandum, quamdiu nos abesse extra nostram dyocesim contigerit sive terram cuius castri edificia prefati magister et fratres firme et honorifice, prout ipsis visum fuerit, restaurabunt. Pro factis autem edificiis expensas, quas circa eadem fecerint, assumptis ad hoc duobus canonicis de Memela fratribus nostris taxabunt ad arbitrium boni viri, pro quibus expensis nos eisdem magistro et fratribus nonaginta uncos in territorio Normes cum omni iure et iurisdictione temporali nomine pignoris presentibus obligamus, ita tamen, quod medio tempore, quamdiu castrum conservaverint supradictum, dictos redditus seu proventus nonaginta uncorum in Normes in sortem edificiorum minime computabunt, sed pro conservacione castri prenominati residuis reditibus sint adiuncti. Cum vero nobis vel nostro successore ad terram redeuntibus ad requisicionem nostram dictum nobis castrum cum deputatis seu reditibus fuerit restitutum, cuius restitucio nobis seu nostro successori ad nostram requisicionem non erit aliquatenus deneganda, extunc in antea iidem magister et fratres sibi nonaginta uncos territorii Normes predictos loco pignoris vendicabunt et de eisdem expensas factas in edificiis prelibatis recipient annuatim proventibus dictorum uncorum in sorte solucionis annis singulis computandis quousque eis de expensis circa huiusmodi edificia expositis fuerit integraliter satisfactum, et post haec predicti unci ad nos et ad successorem nostrum cum ceteris reditibus nostris sine difficultate aliqua libere revertentur. In cuius rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillo prepositi et capituli nostri predictorum presentibus duximus apponendum. Actum et datum in Riga anno Domini M+oCC+oXC+o, VII+o idus Maii.
comment
pressureVgl. die Nachricht in der Chronik des Hermann von Wartberge: Anno 1290 fuit magister frater Halt. [...] Hic primo anno convenit cum domino Edmundo episcopo Curoniensi ratione castri Amboten, quod idem acceptavit cum redditibus spectantibus ad mensam episcopalem ad conservandum et restaurandum idem castrum pro commodo terre Curonie et fidei catolice. Idem episcopus obligavit eidem magistro 90 uncos terre in territorio Normes nomine pignoris pro expensis factis circa dictum castrum ac faciendis (Hermanni de Wartberge Chronicon Livoniae, hrsg. v. E. Strehlke, Script. rer. Pruss. 2, Leipzig 1863, S. 52). In Zusammenhang mit der Erbauung der Burg Amboten durch den Deutschen Orden bringt Hermann von Wartberges Chronik bereits unter dem Jahr 1265 die folgende Nachricht: Iste [Conradus de Mandern] eciam obtinuit terram dictam Zomhave ab episcopo Emundo in obligacionem pignoris racione expensarum factarum in constructione castri Amboten (ebda. S. 44, vgl. Schirren Nr. 2005 S. 132 Nr. 139 nach dem Stockholmer Förteckningh Nr. 556). Die Lokalisierung des bei dieser Gelegenheit an den Orden verpfändeten Landes Zomhave ist unklar.