Urkundentext: erg0940

Sigismund August, König von Polen und Großherzog von Litauen, bestätigt Franz Freitag, Diener des OM. Gotthard Kettler, eine im Wortlaut inserierte Lehnsurkunde des OM. Hermann von Brüggenei gen. Hasenkamp für Hermann Wrede. Wilna, 1560 März 26
Konfirmation; Lehnsurkunde
Überlieferung:
aus A: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Riga, Hist. StaatsA., Best. 5561, Fb. 4, Akte 440; GStAPK, VIII. HA B 24: Sammlung Stavenhagen Urk. Nr. 491
Varianten und Anmerkungen aus Varianten ein Anmerkungen ein Varianten und Anmerkungen ein
*Sigismvndvs Avgvstvs Dei gratia rex Poloniae{}, magnus dux Lithva*niae{}, Russiae{}, Prussiae{}, Masouiae{}, Samogitiae{}que etc. dominus et hae{}res notum testatumque facimus prae{}sentibus litteris nostris omnibus et singulis, quorum interest, exhibitas esse nobis per illustrem et magnificum dominum Nicolaum Radziwilyka, seit 1544 Marschall, seit 1550 Kanzler von Litauen, seit 1551 Woiwode von Wilna} in Olika et Nieswiesch ducem, palatinum Vilnensem, magni ducatus nostri Lithuaniae{} archimarschalcum et cancellarium, Bresten, Kawnen, Bor[.....]n, Schawlen capitaneum genneralem certas litteras germanico sermone in pergamento scriptas reverendi et magnifici [domini Herm]anni de Brugenhai Hasenkampf dicti Teutonici ordinis in Liuonia magistri sigillo eiusdem ordinis subappensu comunitas donationem certe quant[...] seu tractus agri ad fines magni ducatus nostri Lithuaniae{} in prae{}fectura et pr[...... Bowske] in Liuonia sitti consistentisque per prae{}fatum Hermannum de Brugenhai cum consensu et approbatione commendatorum omniae{} Liuoniae{} olim Hermanno Wreden iure feudi factam in se continentes nobisque per eundem illustrem et magnificum dominum Nicolaum Radziwil etc. pro parte nobilis Francisci Freitagk reverendi ac magnifici domini Gothardi Kethleri ordinis equestris Teutonici in Liuonia magistri aulici et servitoris humiliter supplicatu[m ............................................................] habere et authoritate nostra regia ducalique confirmare et approbare dignaremur, quod videlicet a morte Hermanni Wreden, qui ex hac non relictis legittimis hae{}redibus feudi eiusmodo [.......................................................] ordine Liuoniae{} delatum sit et quod, cum relicta olim Hermanni Wreden de[...] ac sponsa[........]ate transegerit ac in possessionem eiusdem feudi venerit, [......................................................................]. Folgt Urkunde Nr. Erg. 855. Nos itaque Sigismundus Augustus rex Poloniae{} et magnus dux Lithuaniae{} prae{}fatus prae{}insertas litteras et omnia in illis contenta in omnibus punctis, clausulis et conditionibus confirmandum, approbandum et ratificandum duximus prout confirmamus, approbamus et ratificamus tenore prae{}sentium [.....]ante: decernentes eas robor perpetua firmitatis obtinere debere harum testimonio litterarum, quibus in fidem prae{}missarum sigillum nostrum magni ducatus Lithuaniae{} est subappensum. Datae{} Wilnae{} vigesimosexto die Martii anno millesimoquingentesimosexagesimo regni nostri trigesimoprimo. Relatio illustris et magnifici domini Nicolai Radziuil in Olika et Nieswiesch ducis, palatini Wilnensis, magni ducatus nostri Lithuanie supremi marschalci et cancellarii, Bresten, [Kawnen, Bor.....n, Schawlen ...] capitanei generalis.(?)
Bemerkungen
DruckVgl. Erg. 1195 von 1558 Mai 1, wonach zu diesem Zeitpunkt die Zuschlagung der Güter des verstorbenen Hermann Wrede drohte. Zwischen dessen Witwe und OM. Wilhelm von Fürstenberg kam es in der Folge aber offensichtlich zu der angestrebten gütlichen Einigung, das Gut blieb bei der Witwe und gelangte durch deren erneute Verheiratung an Franz Freitag.