Urkundentext: erg0211

Ebf. Albert, Propst H[ermann], Prior M. und das ganze Domkapitel von Riga beurkunden die mit OM. Ludwig erzielte Einigung über verschiedene strittige Fragen bei der Landesteilung. Riga, 1256
rechtliche Auseinandersetzung
Überlieferung:
aus A2: Ausf.
Material: Perg.
Archiv: Stockholm RA, Utländska pergamentsbrev, Estland & Livland, 1256
Varianten und Anmerkungen aus Varianten ein Anmerkungen ein Varianten und Anmerkungen ein
Albertus miseratione divina sancte ecclesie Rigensis archiepiscopus, H[ermannus] prepositus [Hermann, Propst von Riga 1254-1263], M. prior [M., 1256 Prior von Riga auch bei L. Arbusow, Livlands Geistlichkeit, JbGen. 1911-13 S. 254 unaufgelöst] totumque eiusdem ecclesie capitulum omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, in salutis auctore salutem. Ut Ot irrig A2 omnis controversia et questio inter nos ex parte una et dilectos in Christo magistrum Lodwicum preceptorem et fratres hospitalis sancte Marie de domo Teutonica in Rigensi diocesi commorantes ex altera parte penitus conquiescat, presentibus litteris confitemur, quod super hiis, de quibus erat questio, amicabiliter convenimus cum eisdem fratribus sub hac forma, ita videlicet quod locus castri in Gerzeke [Gerzike, ehemals Fürstentum und Burg nördl. der Düna] pro tercia parte cum terra, decimis et omni iure temporali sit eorum spirituali iure nobis tantum relicto. Similiter debet intelligi et eodem modo de tercia parte terre, que Selonia nuncupatur, hoc adiecto quod terra illa, que adiacet castro dicto Ascrad [Ascheraden 6 km ö Friedrichstadt, Ordensburg am rechten Ufer der Düna], in terciam partem eiusdem castri cedet et due partes, que sunt site contra castrum Kokanois Kucanois A1 laut Sen=as Latv. v=est. avoti [Kokenhusen 84 km sö Riga, ehemals russ. Teilfürstentum und Burg Kukenois, dann Burg Bf. Alberts von Riga am rechten Ufer der Düna], iam dicto castro assignentur, ita tamen quod inter has divisiones, fratrum videlicet et nostram, terra super Dunam [Klein-Jungfernhof 1 km südl. Groß-Jungfernhof, am linken Ufer der Düna gelegen, zu Livland gehörig] continens miliare in longum et latum abbatisse et conventui sancti Iacobi relinquatur. De censu autem et decimis castrorum Segewald et Wende et omnium bonorum suorum per totam diocesim Rigensem, que inter nos et ipsos in questione fuerunt, omni actioni cessimus, quam habuimus contra ipsos, non obstantibus privilegiis ex utraque parte super hiis omnibus habitis vel habendis. In cuius rei compensationem reliquerunt nobis allodium et terram in Blomendal [Klein-Jungfernhof 8 km sö Riga, am rechten Ufer der Düna gelegen] cum suis pertinentiis et omnes agros, quos in Stenholma [Steinholm, Halbinsel ca. 7 km ssö Riga am linken Ufer der Düna gelegen, zu Livland gehörig] habuerunt, cum pratis ab archiepiscopo perpetuo possidenda. Nobis autem preposito et capitulo reliquerunt in Semigallia in villa, que Pestene [Alt-Abgulden 10 km ssw Doblen, offenbar an der Grenze zwischen Sparnene und Terweten gelegen, vgl. Bauer 39.] nuncupatur, 8 uncos cum omni iure suo. Item super bonis nostris in Curonia in Donedange [Dondangen 45 km onö Windau] et Targele [Tergeln 9 km sö der Windaumündung] nobiscum taliter convenerunt, ut predicta bona cum terminis suis et littore maris, quod adiacet, libere nobis ab eisdem fratribus cum omni iure in perpetuum relinquantur. Cessimus etiam actioni, quam habuimus contra eosdem fratres in censu et decimis de terra, que Calue Calve A1 laut Sen=as Latv. v=est. avoti dicitur, hoc conscientiis eorum relinquentes salvo tamen iure spirituali ecclesie Rigensis. Terra etiam Warkunde ad ipsos fratres pertinebit ita sane, quod episcopo et hominibus suis et fratribus et hominibus eorum in piscariis nullum ex hoc preiudicium generetur, sed cuilibet ius suum, ut hactenus possederunt, relinquatur. Ut autem hec omnia robur perpetue firmitatis obtineant, presentem litteram super hoc confectam nostro et ecclesie nostre necnon et fratrum sigillis fecimus roborari mediante fratre Alberto quondam gardiano [Albert wird noch April 1254 als Guardian der Minderbrüder in Riga genannt, vgl. Bauer 27 u. Bauer 27a.] presentibus fratribus predicatoribus et minoribus et ipsorum sigillis roboratam. Datam in Riga anno Domini millesimoducentesimoquinquagesimosexto.% A2, Ende der Datierung in A3 unlesbar in der Plica.
Bemerkungen
DruckA2 ist mit etwas weniger Abkürzungen als A3 geschrieben. Alle Abweichungen von A3 gegenüber A2 sind angegeben.