Krönung von Władysław I. Ellenlang zum polnischen König

Papst Johannes XXII. erteilt dem Erzbischof Janisław von Gnesen am 20. August 1319 die Erlaubnis, Władysław I. Ellenlang zum polnischen König zu krönen

Iohannes episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus.. archiepiscopo Gneznensi eiusque suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem. Dudum venerabilis frater noster Gerwardus episcopus Wladislaviensis, vester et dilectorum filiorum abbatum monasteriorum, priorum Predicatorum et guardianorum Minorum Ordinum et conventuum eorundem, nec non et Capitulorum ecclesiarum, ac nobilium virorum ducum, comitum, baronum, ac universitatum civitatum et castrorum per regnum Polonie consistencium nuncius ad hoc specialiter destinatus, ad presentiam nostram accedens nobis vestras et eorum litteras presentavit, per quas apostolatui nostro inter cetera significare curastis: quod ab olim post obitum bone memorie.. regis Polonie, qui tunc erat, sedicionibus et dissidiis ac guerrarum discriminibus intestinis inter ipsius habitatores regni, peccatis exigentibus, suscitatis, regni status eiusdem, quod solebat florere divitiis, tam propter hoc, quam eciam propter crebros Tartarorum, Lithuanorum, Ruthenorum et aliorum paganorum incursus, qui Polonorum gentem, quasi novellam in fide, captivam diversis vicibus abducentes, in miserabilem redegerant servitutem, et lumine fidei derelicto, in nostri contumeliam Redemptoris idolatrie servire cogebant, nec non et propter occupationes diversarum eiusdem regni partium et locorum defensore carentis, que nonnulli alienigene violenter invaserant, erat gravissima depressione collapsus; in ecclesiis vero, monasteriis et aliis Deo dicatis locis, fidelium devocione constructis, in quibus devotis laudibus colebatur Omnipotens, cultus divini nominis neglectui tradebatur, quorum aliqua spelunce latronum effecta, aliqua solitudini derelicta, et multa ipsorum ruine vastitatibus subiacebant; adicientes nichilominus in litteris supradictis, quod nisi per Sedis apostolice providentiam circumspectam super hiis occurreretur celeriter de remedio oportuno, verisimiliter poterat formidari, ne terra ipsa ad exinanitionem irreparabilem deveniret: propter quod tam vos per episcopum et litteras supradictas, quam idem episcopus per se ipsum cum multa nobis instantia supplicastis, ut cum regnum predictum esset nobis et ecclesie Romane nullo mediante subiectum, et in signum subieccionis huiusmodi, census, qui denarius beati Petri vocatur, nobis et eidem ecclesie annis singulis deberetur, eiusdem regni fidelibus aperientes viscera pietatis, et eorum calamitatibus ac pressuris paterno compacientes affectu et illud clementis propiciacionis oculis intuentes, de tali rege provideremus eisdem, qui se patenter exemplum ostenderet, qualiter subditos oporteret per iustitie semitas ambulare, quique in potentia virtutis Altissimi dirigeret indirecta, insolentes reprimeret, restauraret deperdita, dictumque regnum, tante calamitatis angustiis, quibus subicitur incessanter, Deo auxiliante, subductum, statum resumeret quietis et dulcedinis primitive, dilectum filium nobilem virum Wladislaum, Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancitie, Cuiavie regnique Polonie ac terre Pomeranie ducem et heredem et eciam possessorem, strenuitate sublimem, industria providum, militia stipatum, multitudine vassallorum onustum, divitiis, munitionibus et fortelitiis prepotentem, promovendum per nos in regem Polonie concorditer nominando, supplicantes instanter, ut prefatum ducem in regem dignaremur ipsius regni Polonie de benignitate apostolica promovere, et coronari diademate regio mandaremus. Quia vero nobis ex premissis firme spei fidutia suggerebat: quod prefatum regnum, per promotionem huiusmodi ad virium suarum potentiam restauratum, fortius dictorum paganorum prevaleret incursibus et facilius pestiferos conatus reprimeret eorumdem, ubertate pacis, cultu servato iustitie, frueretur, libertas ecclesiastica, ex premissis dissidiis conculcata, suum resumeret Deo propiciante vigorem, ecclesiastice dicti regni persone eciam, ecclesiis eorundem ab oppressionibus relevatis, possent vacare commodius circa cultum divini nominis ampliandum, ipsiusque regni fideles in divinis beneplacitis prosequendis et eiusdem ecclesie Romane, quam ipsi matrem eorum et dominam recognoscunt, fidelitatis et devotionis firmius stabiliri constantia: predictos episcopum et litteras benigne recepimus, et ea, que idem episcopus super eiusdem promotione ducis proponere voluit coram nobis, libenter audivimus, dictarumque litterarum tenorem cum multa iocunditate perspeximus diligenter. Demum autem carissimi in Christo filii nostri Iohannis, regis Boemie illustris, supervenientibus nuntiis, per eos apostolatui nostro fuit humiliter supplicatum, ut cum eidem regi ius in dicto Polonie regno competeret, quod se offerebant suo loco et tempore probaturos, abstinere ab ipsius promotione ducis Polonie dignaremur; sed idem episcopus post nunciorum ipsorum instantiam, sicut prius, crebris vicibus contrarium certitudinaliter affirmando proposuit : quod rex prefatus nullum in dicto regno Polonie ius proprietatis seu possessionis sibi poterat vindicare, cum plenum ius predicto duci tanquam ipsius regni domino naturali et heredi legitimo, cui successio iure nature a suis progenitoribus debebatur, in regno competeret supradicto: pro huiusmodi sepedicti promotione ducis tam pro parte vestra, quam per seipsum suppliciter insistendo. Nos igitur volentes unicuique iura sua servari, ab huiusmodi promotione petita, ad presens providimus abstinendum, non intendentes per hoc iuri vestro et aliorum supplicantium predictorum preiudicium aliquod generari; quin illo sic uti, si et quando vobis expedire videbitur, valeatis, quod tamen cuiusvis alterius non ledatur. Datum Avinione XIII Kalendas Septembris, pontificatus nostri anno tercio.

Quelle
Papst Johannes XXII. erteilt dem Erzbischof Janisław von Gnesen die Erlaubnis, Władysław I. Ellenlang zum polnischen König zu krönen, in: Codex diplomaticus Majoris Poloniae 2, Poznaniae 1879, S. 350f, Nr. 1013. 
Copyright
Verbreitung und Vervielfältigung nur zu wissenschaftlichen Zwecken. Voraussetzung für die Nutzung in wissenschaftlichen, nichtkommerziellen Publikationen und Abschlussarbeiten ist neben der korrekten Zitation – unter Berücksichtigung der empfohlenen Zitierweise – eine entsprechende Meldung an die Projektkoordination über das Meldeformular
Erstellt
03.12.2015 
Zuletzt geändert
24.09.2020 

Es wird empfohlen, die Quellen stets in der Originalsprache zu zitieren.

Papst Johannes XXII. erteilt dem Erzbischof Janisław von Gnesen die Erlaubnis, Władysław I. Ellenlang zum polnischen König zu krönen, in: Herder-Institut (Hrsg.): Dokumente und Materialien zur ostmitteleuropäischen Geschichte. Themenmodul "Polen in der Piasten- und Anjouzeit", bearb. von Paul Srodecki (Gießen/Ostrava). URL: https://www.herder-institut.de//digitale-angebote/dokumente-und-materialien/themenmodule/quelle/2158/details.html (Zugriff am )