Privileg von Kaschau

Der ungarische König Ludwig I. von Anjou erteilt dem polnischen Adel 1374 weitreichende Privilegien. Im Gegenzug verpflichtet sich die polnische Szlachta eine von Ludwigs Töchtern als Thronfolgerin im Königreich Polen anzuerkennen.

In nomine Domini amen. Cum gesta principum debeant inviolabiliter futuroram memorie enodari, et confirmaciones, libertates, communitates, privilegia, instrumenta, ratificaciones perpetuis temporibus perhennari, proinde nos Lodovicus, Dei gracia Hungarie, Polonie, Dalmacie etc. rex, ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam volumus devenire, quod ex puro animo et sinceris affectibus regnum nostrum Polonie in bono statu et robore permanere anhelantes, licet alias nostris promissionibus instrumentorum seu privilegiorum nobilibus ipsius regni Polonie fuissemus obligati: quod decedentibus nobis de hac luce, masculam prolem nostram tantum et non femininam deberent habere et sibi reeipere nostrum in heredem et Buccessorem regni Polonie: demum baronum, militum, nobilium et aliorum omnium consensu et voluntate accedente, filias nostras, non extante prole masculina, sibi in dominos et heredes regni predicti benivole acceptaverunt atque receperunt, quas fieri nostros successores et coronam regni Polonie ipsas volunt et voluerunt obtinere. Tamen in eo casu, quo filium vel filios divina nobis providente clemencia habuerimus, unum ex eisdem masculum, illis autem deficientibus, uiiam ex nostris filiabus nunc natis et extantibus ac in futurum nascituris, quem vel quam nos vel excellentissime domine regine, mater et consors nostre carissime, ipsis assignabimus et assignabunt, illum vel illam habeant pro herede et successore nostro et ipsi regnicole assumere teneantur et habere, prout eisdem per barones, nobiles, proceres, civitatenses et singulos inhabitantes regni Polonie fit et facta est de nostra voluntate obligacio homa- gialis, tanquam vero principi et nostro successori. Ipso vero vel ipsa, quod absit, in vita deficiente prole sua non extante, alter filius noster vel filia nostra habet succedere in regno Polonie supradicto, et sibi similiter obligacio homagialis et promissio fit et facta est, exnunc prout extunc, et extunc prout exnunc recipient in principem, heredem et legittimum successorem; et deinde vel abinde successores eorundem vel earundem locum regiminis habent obtinere in regno Polonie prenotato. Sed quia corona regni eiusdem per has successiones posset aliquomodo dividi, rumpi vel quovismodo violari: promittimus bona fide, absque omni dolo cuiuslibet fraudis, sub sacramento fidei nostre, ipsam coronam regni Polonie salvam et integram ac illibatam conservare, et nullas terras vel partes earum ab ipsa alienare vel minuere; sed earn augere et recuperare, veluti in coronacione nostra sumus et fuimus obligati nostris iuramentis. Et quia predicti regni nobiles affectum ad nos habentes specialem, quod eciam prolem nostram femineam veluti masculinam eis in principem et dominum ut predicitur acceptaverunt: ideo, ob merita fideliaque servicia facta et voluntatis universitatis ipsorum, que nobis et nostris pueris utriusque sexus facto fideli homagyo prestiterunt et in posterum loco et tempore tidelia servicia sunt parati dante Domino exhibere, eos speciali favore prosequentes, civitates, castra, possessions, oppida et villas, incolas villarum tocius regni Polonie inhabitantes ipsorum baronum et nobilium omnium absolvimus, liberamus et exemimus ab omnibus et singulis collectis, dacionibus, contribucionibus, exactionibus sive tributis, tam generalibus quam specialibus, quocunque nomine censeantur, et ab omnibus serviciis, laboribus, vexacionibus, angariis et preangariis in rebus et personis commitendis, pure et simpliciter solutos et absolutes esse volumus et exemptos; sed hiis tantum volumus esse contenti, quod duo grossi usualis monete in dicto regno currentis, quorum qua- draginta octo marcam Polonicalem facient, de quolibet manso vel sorte localis et possessis, singulis annis nobis et nostris successoribus in festo beati Martini confessons in signum summi dominii et recognicionem corone regni Polonie exsolvantur; eo expresso, quod si insultus hostium in dictum regnum invalesceret, tune nobiles ipsius regni ad repellendum eorum seviciam occurant cum omnimoda eorum potestate. Demum, si nostro et nostrorum successorum regiminis tempore pro aliqua expedicione facienda ultra fines eiusdem regni procedere nos expediat, vel eosdem nobiscum vel sine nobis cum inimicis quibuscunque in eadem expedicione conflictum seu bellum facere et inire contigerit, et aliqui ex ipsis in eodem conflictu capti fuerint et detenti dampnaque parva vel magna percepcrint, ipsis in rebus et personis plenariam satisfactionem impendemus. Item, si aliquod castrum vetus reparacione indigeat, tune, tempore pacis, burgravius seu possessor et conservator illius castri tenebitur reparare. Oriente autem guerra et discordia, castra nostra in confinibus regni nostri Polonie sita et existencia, homines illorum districtuum, ubi ipsa castra sita existant, coadiuvare ad reparacionem et reformacionem teneantur. Si autem aliquod castrum pro defensione et utilitate ipsius regni nos cum consilio et consensu eorundem baronum construere voluerimus, tune ad eius constructionem iidem regni proceres tenentur coadiuvare. Si vero sine scitu et consilio eorundem nobilium et procerum edificare voluerimus, tunc hoc nostris sumptibus et expensis faciemus. Item promittimus et assumimus, quod tales honores et dignitates, utpote palatinatus, castellanias, iudicia et subcamerariatus officia et hiis similia, qui vel que usque vitam conservari consueverunt, aliis quibuspiam hospitibus extraneis non conferemus, nisi talibus, qui sunt regnicole terrarum eiusdem regni, in quibus huiusmodi dignitates vel honores consistunt. Quas eciam dignitates et omnia officia ac singula, volumus in eorum iuribus, prout fuerunt tempore serenissimorum principum dominorum Vladislai avi et Kazimiri avunculi nostrorum regum Polonie conservati, plenarie conservare. Insuper promittimus, quod nullum baronem, militem seu nobilem, vel aliuin quemeunque cuiuscunque condicionis existat extraneum hospitem seu alienigenam, preterquam nacione Polonum, in capitaneum, in vulgo starosta dictum, preficere debebimus, nisi talem, qui sub eadem corona et de gente Polonica sit oriundus, dummodo non descendat de Stirpe ducali. Ceterum promittimus, quod nullum Castrum seu fortalicium dicti regni Polonie alicui duci vel principi aut descendenti de genere ducali regendum et tenendum committemus, pro tempore vel in evum. Deinde spondemus, quod castra et civitates sepedicti regni de quibus honores et iudiciales sedes procedunt, hec videlicet: Cracovienses, Beecz, Zondocz, Wizlicia, Waynicz in terra Cracovie; Zandamerie, Zavizost, Liublyn, Zeczehov, Lukow, Radon in terra Zandamiriensi; ac castrum Lancicie in terra Lanciciensi; item in terra Siradiensi Siradia et Peterko; item in terra Cuyavie Brezt, Cruspicia et Wladizlavia; item in Polonia Maiori Poznania, Medzerecz, Izbansyn, Kalis, Nakel, Konyn et Pezdri nuncupata: nulli alteri, nisi terrigenis seu capitaneis in eodem regno consistentibus conferemus. Alia autem castra quecunque, hospitibus vel aliis quibuscunque voluerimus, nos et nostri successores habebimus et habebunt liberam conferendi facultatem: decernentes, quod ipsi burgravii seu rectores castrorum et homines ipsorum, coram capitaneis, iudicibus seu subiudicibus regni predicti, qui pro tempore fuerint, citati compareant et respondeant de se querulantibus, prout ceteri nobiles et homines quicunque regni predicti; dummodo causa ulcionem sanguinis non requirat, cuius cognicionem pro nobis et nostris successoribus specialiter reservamus. Preterea, si per regnum illud quocunque tempore nos et successores nostros procedere contigerit, descensus super barones, milites, nobiles ipsorumque populum, kmethones vel iobagiones non faciemus contra ipsorum voluntatem, nec aliquid ocasione dicti descensus exigi faciemus ab eisdem; quod si alias pro faciendo descensu divertere non possemus, extunc pro nostris sumptibus et pecunia nos procurari in victualibus et aliis necessariis faciemus. Insuper omnes barones, magnates, nobiles, civitates, opida, villas, possessiones eorum- que populum et kmethones, in eorum libertatibus pollicemur et spondemus conservare, neque eos contra illas intendimus aggravare vel per quempiam paciemur aggravari. Omnes autem alias litteras, ordinaciones, pacta, instrumenta et munimenta data et concessa per nos et predecessores nostros, parte ex una, ac predictos barones et nobiles regni Polonie predicti, parte ex altera, que successionem filiarum nostrarum directe vel indirecte in dieto regno fieri excludebant, de consensu eorundem baronum, militum et nobilium dicti regni Polonie cassamus, vacuamus, annullamus, cassas, vacuas et irritas nunciamus volentes ipsas carere omni roborc firmitatis, presentibus solummodo perpetuis temporibus valituris. In quorum omnium premissorum evidens testimonium firmitatemque perpetuam, presentes concessimus litteras nostras pendentis et autentici sigilli nostri simplicis munimine roboratas. Datum et actum Cassovie decimo septimo die mensis Septembris, anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo quarto, regni autem nostri anno tricesimo tercio.

Quelle
Privileg von Kaschau, in: Codex Diplomaticus Majoris Poloniae 3, hg. v. Towarzystwo Przyjaciół Nauk Poznańskiego, Poznań 1879, Nr. 1709, S. 425-427. 
Copyright
Verbreitung und Vervielfältigung nur zu wissenschaftlichen Zwecken. Voraussetzung für die Nutzung in wissenschaftlichen, nichtkommerziellen Publikationen und Abschlussarbeiten ist neben der korrekten Zitation – unter Berücksichtigung der empfohlenen Zitierweise – eine entsprechende Meldung an die Projektkoordination über das Meldeformular
Erstellt
03.12.2015 
Zuletzt geändert
04.04.2016 

Es wird empfohlen, die Quellen stets in der Originalsprache zu zitieren.

Privileg von Kaschau, in: Herder-Institut (Hrsg.): Dokumente und Materialien zur ostmitteleuropäischen Geschichte. Themenmodul "Polen in der Piasten- und Anjouzeit", bearb. von Paul Srodecki (Gießen/Ostrava). URL: https://www.herder-institut.de//digitale-angebote/dokumente-und-materialien/themenmodule/quelle/2148/details.html (Zugriff am )